|
AUG. dixit: Et nostra fides haec est, quod malorum genitor
non sit Deus, neque ullam naturam fecerit malam. Sed cum uterque
nostrum consentiat incorruptibilem Deum et incoinquinabilem,
prudentium est aestimare et fidelium, quae sit fides purior et
majestate Dei dignior: illa ubi asseritur, vel virtus Dei, vel pars
aliqua Dei, vel sermo Dei posse commutari, violari, corrumpi,
ligari; an ea ubi dicitur et omnipotentem Deum et omnem ipsius naturam
et substantiam nulla parte unquam posse corrumpi, sed mala esse
voluntario peccato animae, cui dedit Deus liberum arbitrium. Quod
liberum arbitrium si non dedisset Deus, judicium puniendi nullum
justum esse posset, nec meritum recte faciendi, nec praeceptum divinum
ut ageretur poenitentia de peccatis; nec ipsa indulgentia peccatorum,
quam nobis Deus per Dominum nostrum Jesum Christum donavit. Quia
qui non voluntate peccat, non peccat. Hoc arbitror omnibus apertum
esse atque perspicuum. Quapropter non nos movere debet, si aliqua in
iis quae Deus fecit molesta patimur pro meritis nostris. Sicut enim
ille bonus est, ut constitueret omnia; sic justus est, ut peccatis
non parcat. Quae peccata, ut dixi, nisi libera voluntas esset in
nobis, peccata non essent. Si quis enim, verbi causa, ligaretur ab
aliquo caeteris membris, et de manu ejus falsum scriberetur sine ejus
propria voluntate; quaero, si hoc judici patefieret, posset hunc
hominem falsitatis crimine condemnare? Quare si manifestum est,
peccatum non esse ubi non est liberum voluntatis arbitrium, volo
audire, anima, quam dicitis aut partem, aut virtutem, aut sermonem,
aut aliud quodlibet Dei, quid mali fecerit, ut a Deo puniatur, aut
poenitentiam agat peccati, aut veniam mereatur; cum nihil ipsa
peccaverit.
FORT. dixit: De substantiis proposui, quod bonorum tantummodo
Deus creator, ultor vero malorum habeatur, eo quod mala ex ipso non
sint. Merito ergo hoc sentio, et ulcisci Deum mala, quia ex ipso
non sunt. Caeterum si ex ipso essent, aut daret licentiam peccandi,
quod dicis liberum arbitrium dedisse Deum, consensor jam inveniebatur
delicti mei, eo quod delicti mei auctor esset: aut ignorans quid
futurus essem, delinqueret , quem ipse non se dignum institueret.
Hoc ergo propositum est a me, et quod interrogo nunc, utrum Deus
mala instituerit, necne; et utrum ipse finem malorum instituerit.
Etenim quae ab ipso diximus facta esse, ut opifice Deo, uti ab ipso
creata et genita incorruptibilia haberi, his rebus apparet, et fides
evangelica docet. Haec ego et proposui quae sunt credulitatis
nostrae, et quae a te possunt in ista professione nostra firmari, ita
tamen ut non desit auctoritas fidei christianae. Et quia nullo genere
recte me credere ostendere possum, nisi eamdem fidem Scripturarum
auctoritate firmaverim: id ergo est quod insinuavi, quod dixi. Aut
si mala auctore Deo in mundo paruerunt, hoc ipse dicere dignare: aut
si recte creditur mala ex Deo non esse, hoc etiam praesentium
contemplatio prosequi debet et suscipere. De substantiis dixi, non de
peccato quod in nobis versatur. Si enim originem non haberet quod
cogitamus delicta facere; non cogeremur ad peccatum venire, vel ad
delictum. Nam quia inviti peccamus, et cogimur a contraria et inimica
nobis substantia, idcirco sequimur scientiam rerum. Qua scientia
admonita anima et memoriae pristinae reddita, recognoscit ex quo
originem trahat, in quo malo versetur, quibus bonis iterum emendans
quod nolens peccavit, possit per emendationem delictorum suorum,
bonorum operum gratia, meritum sibi reconciliationis apud Deum
collocare, auctore Salvatore nostro, qui nos docet et bona exercere,
et mala fugere. Propositum est enim nobis, quod non ab aliqua
contraria natura, sed sua sponte homo aut justitiae serviat, aut
peccatis se obnoxium faciat: cum nulla existente contraria gente, si
sola versatur anima in corpore constituta, cui Deus, ut dicis,
liberum arbitrium dedit, sine peccato esset, nec peccatis se obnoxium
faceret.
|
|