|
AUG. dixit: Ego dico peccatum non esse, si non propria
voluntate peccetur : hinc esse et praemium, quia propria voluntate
recta facimus. Aut si poenam meretur, qui peccat invitus; debet et
praemium mereri, qui bene facit invitus. Quis autem dubitet non
deferri praemium, nisi ei qui bona voluntate aliquid fecerit ? Ex quo
intelligimus et poenam inferri ei qui voluntate mala aliquid fecerit.
Sed quoniam me ad priores naturas et substantias revocas, fides mea
est, omnipotentem Deum, quod maxime animadvertendum est, et animo
figendum, omnipotentem Deum, justum et bonum, fecisse bona. Sed ea
quae ab illo facta sunt, non possunt esse talia, qualis est ipse qui
fecit. Injustum est enim et stultum credere , quod opera paria sint
artifici, et condita conditori. Quapropter, si pia fides est ut
omnia bona Deus fecerit, quibus tamen ipse multo est excellentior
longeque praestantior; origo et caput mali est peccatum, sicut
Apostolus dixit: Radix omnium malorum est cupiditas: quam quidam
sequentes, naufragaverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis
(I Tim. VI, 10). Si enim radicem omnium malorum quaeris,
habes Apostolum dicentem, radicem omnium malorum esse cupiditatem.
Radicem radicis quaerere non possum. Aut si est aliud malum, cujus
radix non est cupiditas, non erit omnium malorum radix cupiditas. Si
autem verum est, omnium malorum radicem esse cupiditatem, frustra
aliud aliquod mali genus quaerimus. Tua vero natura contraria quam
inducis; quoniam jam respondi objectis tuis; quaeso ut tu mihi dicere
digneris, si illa natura contraria est totum malum, neque peccatum
potest esse nisi ex illa, poenam ipsa sola debet mereri, non anima a
qua non est peccatum. At si dicis ipsam solam mereri poenam, et
animam non mereri; quaero cui data sit poenitentia, quae sit jussa
poenitere. Si anima jussa est poenitere; ab illa peccatum, et ipsa
voluntate peccavit. Nam si cogitur anima facere malum, neque illa est
quae malum facit ; nonne stultum est et plenum dementiae, ut gens
tenebrarum peccaverit, et me poeniteat de peccatis? Nonne plenum
dementiae est, ut gens tenebrarum peccaverit, et mihi detur
indulgentia peccatorum: qui possum dicere secundum fidem vestram,
Quid feci? quid commisi? Apud te fui, integer fui, nulla labe
contaminatus fui: tu me huc misisti, tu necessitatem passus es, tu
cavisti regnis tuis, cum magna eis labes et vastitas immineret. Cum
ergo noveris necessitatem qua hic oppressus sum, qua respirare non
potui, cui resistere non potui; quid me accusas quasi peccantem? aut
quid promittis indulgentiam peccatorum? Ad hoc sine ambagibus
responde, si placet, sicut tibi ego sine ambagibus respondi.
FORT. dixit: Hoc nos dicimus, quod a contraria natura anima
cogatur delinquere: cui non vis esse radicem, nisi hoc tantum, quod
in nobis malum versatur; cum constet exceptis nostris corporibus mala
in omni mundo versari. Non ista quae in corporibus solum habemus in
toto mundo versantur, et nominibus valent, bona; mala radix haeret.
Nam dixit Dignatio tua quod haec sit radix malorum, cupiditas, quae
in nostris corporibus versatur: cum quando non est cupiditas mali ex
nostris corporibus, ex principali illa contraria natura versatur in
toto mundo. Apostolus etenim nominavit id radicem esse malorum
cupiditatem, non unum malum, quam dixisti radicem omnium malorum.
Cupiditas vero non uno modo intelligitur, quam dixisti radicem esse
omnium malorum, quasi quae in corporibus nostris solum versetur: cum
constet hoc quod in nobis versatur malum, ex auctore malo descendere,
et portiunculam esse mali hanc radicem quam tu esse dicis; ut non sit
ipsa radix, sed sit portiuncula mali, ejus mali quod ubique versatur.
Quam radicem et arborem malam Dominus noster appellavit, nunquam
fructus bonos afferentem, quam non plantavit Pater suus, ac merito
eradicari et in ignem mitti (Matth. XV, 13, et III,
10). Nam quod dicis, contrariae naturae peccatum debere imputari;
illa natura mali est: et id esse peccatum animae, si post
commonitionem Salvatoris nostri et sanam doctrinam ejus a contraria et
inimica sui stirpe se segregaverit anima, et purioribus se adornans
anima; aliter non posse substantiae suae reddi. Dictum est enim: Si
non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Nunc vero
quia veni, et locutus sum, et noluerunt mihi credere, veniam de
peccato non habebunt (Joan. XV, 22). Unde patet recte esse
poenitentiam datam post adventum Salvatoris, et post hanc scientiam
rerum, qua possit anima, ac si divino fonte lota, de sordibus et
vitiis tam mundi totius, quam corporum in quibus eadem anima versatur,
regno Dei, unde progressa est, repraesentari. Nam dictum est ab
Apostolo, quod prudentia carnis inimica sit Deo: legi enim Dei non
est subjecta; nec enim potest (Rom. VIII, 7). Patet ergo
his rebus, quod anima bona, factione illius quae legi Dei non est
subjecta, peccare videtur, non sua sponte. Namque idem sequitur,
quod caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus curnem;
ut non quaecumque vultis, illa faciatis (Galat. V, 17). Dicit
iterum: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis
meae, et captivum me ducentem in lege peccati et mortis. Ergo miser
ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus, nisi gratia Dei
per Dominum nostrum Jesum Christum (Rom. VII, 23-25),
per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI,
14)?
|
|