|
AUG. dixit: Agnosco et amplector testimonia divinarum
Scripturarum, et fidei meae quemadmodum congruant, sicut Deus donare
dignabitur, paucis exponam. Liberum voluntatis arbitrium in illo
homine fuisse dico, qui primus formatus est. Ille sic factus est, ut
nihil omnino voluntati ejus resisteret, si vellet Dei praecepta
servare. Postquam autem ipse libera voluntate peccavit, nos in
necessitatem praecipitati sumus, qui ab ejus stirpe descendimus.
Potest autem unusquisque nostrum mediocri consideratione invenire verum
esse quod dico. Hodie namque in nostris actionibus antequam
consuetudine aliqua implicemur, liberum habemus arbitrium faciendi
aliquid, vel non faciendi. Cum autem ista libertate fecerimus
aliquid, et facti ipsius tenuerit animam perniciosa dulcedo et
voluptas, eadem ipsa sua consuetudine sic implicatur, ut postea
vincere non possit, quod sibi ipsa peccando fabricata est. Videmus
multos jurare nolle: sed quia jam consuetudinem lingua tenuit, non
posse refrenare, quin ea exeant de ore ipsorum, quae non possumus
dicere ad mali stirpem non pertinere. Ut enim vobiscum his verbis
agam, quae utinam sicut de ore vescum his verbis agam, quae utinam
sicut de ore vestro non recedunt, ita et corde intelligantur: Per
Paracletum juratis . Si ergo vultis experiri verum esse quod dico,
instituite non jurare. Videbitis illam consuetudinem ferri quo solet.
Et hoc est quod adversus animam pugnat, consuetudo facta in carne.
Ipsa est nimirum carnis prudentia, quae quamdiu ita legi Dei subjici
non potest, tamdiu prudentia carnis est: sed illuminata anima,
desinit illa esse carnis prudentia. Sic enim dictum est, prudentiam
carnis non posse legi Dei esse subjectam, quemadmodum si diceretur,
glacialem nivem calidam esse non posse. Nullo enim pacto, quamdiu nix
est, calida esse potest. Sed quemadmodum illa nix calore resolvitur,
et desinit nix esse, ut possit calescere: sic illa carnis prudentia,
id est, consuetudo facta cum carne, cum fuerit mens nostra
illuminata, et ad arbitrium divinae legis totum hominem sibi Deus
subjecerit, pro illa consuetudine animae mala facit consuetudinem
bonam. Ex quo illae duae arbores, bona arbor et mala arbor quas
commemorasti, verissime dictum est a Domino quod suos fructus
habeant; id est, neque bona possit dare malos fructus, neque mala
bonos, sed quamdiu mala est. Accipiamus duos homines; bonum
hominem, et malum hominem. Quamdiu bonus est, malos fructus dare non
potest: quamdiu malus est, fructus bonos dare non potest. Sed ut
intelligas istas duas arbores sic esse a Domino positas, ut ibi
significaretur liberum arbitrium, non naturas esse istas duas arbores,
sed voluntates nostras, ipse ait in Evangelio: Aut facite arborem
bonam, aut facite arborem malam (Matth. XII, 33). Quis est
qui possit facere naturam? Si ergo imperatum est nobis ut faciamus
arborem aut bonam aut malam, nostrum est eligere quod velimus. De
isto ergo peccato hominis, et de ista consuetudine animae facta cum
carne Apostolus dicit : Nemo vos seducat (Ephes. V, 6): omnis
creatura quae a Deo facta est, bona est (I Tim. IV, 4).
Dicit idem apostolus quem tu ipse commemorasti: Sicut per unius
inobedientiam, peccatores constituti sunt multi; sic et per unius
obedientiam, justi constituentur multi (Rom. V, 19). Quoniam
per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Quamdiu ergo
portamus imaginem terreni hominis (I Cor. XV, 21, 49), id
est, quamdiu secundum carnem vivimus, qui vetus etiam homo nominatur,
habemus necessitatem consuetudinis nostrae, ut non quod volumus
faciamus. Cum autem gratia Dei amorem nobis divinum inspiraverit, et
nos suae voluntati subditos fecerit, quibus dictum est, Vos in
libertatem vocati estis (Galat. V, 13); et, Gratia Dei
liberavit me a lege peccati et mortis (Rom. VIII, 2). Lex
autem peccati est, ut quicumque peccaverit, moriatur. Ab ista lege
liberamur, cum justi esse coeperimus. Lex mortis est, qua dictum est
homini: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Ex
ipso enim omnes sic nascimur, quia terra sumus, et ipso enim omnes sic
nascimur, quia terra sumus, et in terram ibimus propter meritum
peccati primi hominis. Propter autem gratiam Dei, quae nos liberat a
lege peccati et mortis, ad justitiam conversi liberamur: ut postea
eadem ipsa caro quae nos poenis torsit in peccatis manentes,
subjiciatur nobis in resurrectione, et nulla adversitate nos quatiat,
quominus legem Dei et divina praecepta servemus . Unde quoniam ego
respondi tuis, dignare tu respondere illud quod desidero, quemadmodum
fieri possit ut si est Deo natura contraria, nobis imputetur
peccatum, qui in illam naturam non voluntate, sed ab ipso Deo, cui
noceri nihil poterat, missi sumus.
FORT. dixit: Hoc genere quemadmodum et Dominus dixit discipulis
suis, Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum (Matth. X,
16). Hinc sciendum est quod non inimica mente Salvator noster
agnos suos, id est, discipulos suos in medio luporum dirigere voluit,
nisi esset aliqua contrarietas, quae in similitudine luporum eam
deponeret, ubi et discipulos suos miserat: ut quae forte in medio
luporum animae possent decipi, ad propriam substantiam revocarentur.
Hinc ergo apparet antiquitas temporum nostrorum quam repetimus, et
annorum nostrorum , ante mundi constitutionem hoc more missas esse
animas contra contrariam naturam, ut eamdem sua passione subjicientes,
victoria Deo redderetur. Nam dixit idem apostolus, quod non solum
esset luctatio contra carnem et sanguinem, sed et contra principes et
potestates, et spiritualia nequitiae, et dominationem tenebrarum
(Ephes. VI, 12). Si ergo utrobique mala versantur et
nequitiae habentur; jam non solum est malum in notris corporibus, sed
in toto mundo, ubi videntur versari animae, quae sub coelo isto
versantur et implicatae sunt.
|
|