CAPUT 23

AUG. dixit: Agnos suos Dominus in medio luporum misit, id est, homines justos in medio hominum peccatorum, ad praedicationem Evangelii tempore hominis suscepti ab inaestimabili divina Sapientia, ut a peccato ad justitiam nos vocaret. Quod autem ait Apostolus, nobis colluctationem non esse adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et caetera quae sunt commemorata; hoc significat diabolum et angelos ejus, sicut etiam nos, peccato cecidisse et lapsos esse, et obtinuisse terrena, id est homines peccatores, qui quamdiu peccatores sumus, sub jugo eorum sumus; quemadmodum, cum justi erimus, erimus sub jugo justitiae: et contra illos luctam habemus, ut migrantes ad justitiam, ab eorum dominatione liberemur. Ergo et tu dignare mihi breviter ad unum quod interrogo respondere. Noceri Deo non poterat, an poterat? Sed quaeso mihi ut, Non poterat, respondeas.

FORT. dixit: Non poterat noceri.