CAPUT 24 |
AUG. dixit: Quare ergo huc nos misit secundum vestram fidem?FORT. dixit: Professio mea haec est, quia noceri non poterat Deo, et quod Deus huc nos direxit. Sed quia id tibi contrarium est, tu dic qua ratione hic apparuit anima, quam nunc cupit Deus noster, et mandatis, et proprio Filio directo liberare? |