|
AUG. dixit: Quoniam video te interrogatis meis respondere
non potuisse, et me aliquid interrogare voluisse, ecce satisfacio
tibi, dummodo memineris te ad id quod interrogavi non respondisse.
Anima quare hic sit in mundo involuta miseriis, non modo, sed paulo
ante nescio quoties a me dictum est. Peccavit anima, et ideo misera
est. Liberum arbitrium accepit, usa est libero arbitrio, quemadmodum
voluit: lapsa est, ejecta de beatitudine, implicata est miseriis.
Ad hoc tibi recitavi testimonium Apostoli dicentis: Sicut per unum
hominem mors, sic et per unum hominem resurrectio mortuorum. Quid
quaeris amplius? Unde tu responde; cui noceri non poterat, quare huc
nos misit?
FORT. dixit: Causa haec quaerenda est, cur huc venerit anima,
aut quare eamdem Deus hinc cupit liberare, quae in medio malorum
vivit.
|
|