|
AUG. dixit: Hanc causam abs te quaero; id est, si Deo
noceri non poterat, quare huc nos misit?
FORT. dixit: Quaeritur a nobis, si Deo malum nocere non
possit, quare huc anima missa fuerit, aut qua ratione mundo permixta
sit. Quod in eo manifestum est quod ait Apostolus: Numquid dicit
figmentum ei qui se finxit, Cur me ita formaveris (Rom. IX,
20)? Si ergo causanda est haec res, interrogandus est cur animam
direxit nulla cogente se necessitate. Si autem necessitas fuit
mittendi animam, merito est et voluntas liberandi eam.
|
|