S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi

AD DONATISTAS POST COLLATIONEM LIBER UNUS


IN SUBSEQUENS OPUS, LIB. II RETRACTATIONUM CAPUT XL

Librum etiam scripsi grandem, satis, quantum existimo, diligenter ad ipsos Donatistas , post Collationem quam cum episcopis eorum habuimus, ne ab eis seducerentur ulterius. Ubi respondi etiam quibusdam vanitatibus eorum, quae ad nos pervenire potuerunt, quas victi, ubi poterant et quomodo poterant, jactitabant; praeter illa quae dixi de gestis Collationis, unde quid actum sit, breviter nosceretur. Multo autem brevius id egi in quadam ad eosdem rursus epistola. Sed quia in concilio Numidiae, omnibus qui ibi eramus hoc fieri placuit, non est in epistolis meis . Sic quippe incipit: Silvanus senex, Valentinus, Innocentius, Maximinus, Optatus, Augustinus, Donatus, et caeteri episcopi de concilio Certensi ad Donatistas. Hic liber sic incipit: Quid adhuc, Donatistae, seducimini.