|
11. Nos autem utraque accipientes
testimonia, demonstrabamus utrorumque concordiam. Nam et illud
accipiebamus, quod in suis litteris commemoraverunt Ecclesiae dictum
esse, Nec adjiciet ultra per te transire incircumcisus et immundus
(Isai. LII, 1); et illud quod scriptum est, Sinite utraque
crescere usque ad messem (Matth. XIII, 30): sed hoc esse in
agro, illud futurum in horreo. Denique et ipsi qui diu contenderunt,
dicentes, zizania quae cum tritico simul crescere usque ad messem
permissa sunt, non in Ecclesia, sed in mundo esse, contra
intellectum martyris Cypriani, qui dixit, Et si videntur in
Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides, aut
charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi
de Ecclesia recedamus. Et nolentes consentire mundi nomine Ecclesiam
posse significari, contra verba Apostoli qui dixit, Deus erat in
Christo mundum reconcilians sibi; et contra ipsius verba Domini qui
dixit, Non venit Filius hominis ut judicet mundum, sed ut salvetur
mundus per ipsum (Joan. III, 17): neque enim reconciliari
Deo et salvari per ipsum mundus potest, nisi mundi nomine intelligatur
Ecclesia, quae sola per eum Deo reconciliata salvatur: tamen in illa
similutudine quam ex Evangelio commemoravimus, quod et boni et mali
pisces, quousque in littore, hoc est, in fine saeculi separentur,
intra eadem permixti retia continentur (Matth. XIII,
47-50), victi evidentia veritatis malos in Ecclesia usque in
finem saeculi permixtos esse confessi sunt; sed eos occultos esse
dixerunt, quoniam sic a sacerdotibus ignorantur, quemadmodum pisces
intra retia cum adhuc in mari sunt, a piscatoribus intra retia non
videntur. Quomodo ergo testimonium propheticum, quod in sua
responsione posuerunt, quod Ecclesiae dictum est, Non adjiciet ultra
per te transire incircumcisus et immundus, ad hoc tempus pertinere
intelligitur, quando Ecclesia retibus comparata est, quibus in mari
adhuc positis pisces malos bonis permixtos vel occultos esse confessi
sunt? Unde manifestum est nonnisi in futuro saeculo post judicium
nullum incircumcisum et immundum per Ecclesiam transiturum. O
violentia veritatis, quae suos, non in carne, sed in corde torquet
inimicos, ut eam confiteantur inviti?
|
|