CAPUT IX.

12. Ecce manifestatum est quod dicebatur a nobis, distinguenda esse tempora Ecclesiae: non eam nunc esse talem, qualis post resurrectionem futura est: nunc malos habere permixtos, tunc omnino non habituram: ad illam ejus puritatem, non ad hujus temporis permixtionem illa divina testimonia pertinere, quibus eam Deus praedixit ab omni malorum permixtione penitus alienam. Ecce etiam ipsi veritate evangelica non aliud coacti sunt confiteri, qui malos occultos nunc ei permixtos esse dixerunt. Ecce nunc transit per illam, licet occultus, immundus: non est ergo tempus quod praedictum est, dicente Propheta, Non adjiciet ultra per te transire incircumcisus et immundus: nunc ergo transeunt vel occulti. Nam et hoc ipsum quod ait, Non adjiciet ultra, ostendit eos prius solere transire, sed ultra non transituros. Et a nobis invidiose requirebant, quomodo potuerit in Ecclesia Christi diabolus seminare zizania, cum ipsi faterentur in Ecclesia malos saltem occultos esse permixtos, nec vellent attendere a diabolo utique seminatos.