|
13. Hoc ipsum etiam quod sibi acutum invenisse
videbantur, contra se potius proferebant. Si enim Dominus propterea
retibus bonos et malos pisces pariter congregantibus Ecclesiam
comparavit; quia malos in Ecclesia non manifestos, sed latentes
intelligi voluit, quos ita nesciunt sacerdotes, quemadmodum sub
fluctibus quid ceperint retia nesciunt piscatores: propterea ergo et
areae comparata est, ut etiam manifesti mali bonis in ea permixti
praenuntiarentur futuri. Neque enim palea quae in area est permixta
frumentis, etiam ipsa sub fluctibus latet, quae sic omnium oculis est
conspicua, ut potius occulta sint in ea frumenta, cum sit ipsa
manifesta. De hac autem areae similitudine, quia et ipsam inter
caeteras ex Evangelio posueramus, nihil in litteris suis contra nos
scribere potuerunt, nisi Jeremiam prophetam dixisse, Quid paleis ad
triticum (Jerem. XXIII, 28)? Quod ideo dixit, quia
similia non sunt, non quia permixta esse non possunt; quia in horreo
non simul erunt, non quia in area pariter non triturantur. Quanquam
Jeremias cum hoc diceret, non agebat de populo Dei, sed de somniis
hominum et visionibus Prophetarum: quia haec duo nulla similitudine
comparanda sunt, sicut plenitudini tritici inanitas paleae non potest
comparari.
14. Tentaverunt sane episcopi vestri negare scriptum in Evangelio,
quod areae sit Ecclesia comparata: sed mox evangelicorum verborum
commemoratione convicti ad id se converterunt, ut etiam ibi dicerent
occultos malos significatos, non manifestos, de quibus scriptum est,
Veniet ferens ventilabrum in manu sua, et mundabit aream suam;
frumenta recondet in horreo, paleas autem comburet igni inexstinguibili
(Matth. III, 12). Vos itaque judicate, aperite oculos,
aures intendite veritati: si propterea, sicut ipsi dixerunt, Dominus
Ecclesiam retibus comparavit, quia non manifestos, sed latentes in ea
malos intelligi voluit, quos ita non vident sacerdotes, quemadmodum
pisces intra retia sub fluctibus non vident piscatores; numquid et area
sub aqua vel sub terra trituratur? aut certe nocturnis horis, non in
sole conteritur, aut in ea rusticus caecus operatur? Quanto ergo
melius se ipsos corrigunt, quam Evangelia sancta pervertunt, et ad
vanum suae mentis errorem eloquia dominica detorquere conantur! Aut
enim et illa piscium similitudo non propter occultos, sed tantum
propter mixtos in Ecclesia malos a Domino posita est: aut certe
singulis rebus propriae similitudines datae sunt, de piscibus propter
occultos, de area propter manifestos malos; quod sicut illi ante
littus, sic isti ante ventilabrum bonis in Ecclesia misceantur. Ipsi
enim nos admonent, ut in area paleam manifestos in Ecclesia malos
intelligamus, qui pisces reprobos intra natantia retia propter occultos
malos intelligi volunt, quia sicut illos nesciunt piscatores, sic
istos nesciunt sacerdotes. Cur enim non dicamus, Sic ergo et palea
manifesti sunt mali, quia in aperto eam vident trituratores? Sed
sicut illi non possunt ante littoris exitum separari; sic nec illa
potest ante finem debitum ventilari. Custodit autem Deus innocentiam
sanctorum et fidelium suorum, sicut piscium bonorum, sicut pinguium
frumentorum, ut intra ista retia non eis noceant permixta genera
reprobanda, et in ista area non eis noceat permixta palea ventilanda:
quia, sicut ipsi dixerunt, relegerunt, subscripserunt, Nec causae
causa, nec personae poterit praejudicare persona.
|
|