CAPUT XI.

15. Haec verba se negarent forte dixisse, nisi sua possent subscriptione convinci. Ecce quam diligenter actum est pro salute vestra, ut verbis nostris subscriberemus: quod fieri omnino nolebant, et ut facerent tandem aliquando pudore compulssunt. Nam exstant verba eorum, ubi hoc facere recusarunt: et rursus alia verba, ubi hoc facere consenserunt, quod primo negaverant. Omnia scripta sunt, omnibus subscriptum est. Ideo non videbantur nolle subscribere, ut negare se possint dixisse quod dixerant, et de gestis corruptis judici calumniari. Quod modo quia non possunt, dicunt ipsum esse corruptum: qui ut contra illos judicaret, non nisi ipsi fecerunt, qui contra se ipsos pro nobis tanta dixerunt; quae ut negare non possent, etiamsi coacti et inviti, suis tamen prosecutionibus subscripserunt. Ideo ergo nolebant subscribere, ut liceret eis per calumniam corruptorum gestorum negare quod dixerant: et ideo postea instante judice consenserunt, quia sentiebant omnibus apparere, nihil se aliud indicare nolendo subscribere, nisi se verba sua ne sibi legerentur timere. Meluerunt enim prosecutiones suas quibuscumque nebulis postea defendere, quam eas tam cito damnare.