|
16. Sed videte, rogamus vos, quemadmodum
ipsa sua defensione se pejus implicent, et agant causam nostram, et
omnino perimant suam. Nam post Collationem, posteaquam victi
appellare voluerunt, objecta sunt eis haec verba: et ea conantur
pejore sua implicatione defendere, quando ab eis quid egerint
quaeritis. Ita enim vos putant cor non habere, ut non intelligatis
eos omni modo esse superatos; quando vobis ea dicunt, quae omnino non
dicerent, si aliquid utile quod dicerent, invenirent. Quis enim
ferat victos homines conqueri, quod nocte contra eos est prolata
sententia: quasi non saepe judices audiendi necessitas teneat, ut
usque ad multam partem noctis sedere cogantur? Aut ideo non est verum
quod dicitur, quia per noctem dicitur? Nec audiunt Scripturam
clamantem, Per diem mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte
declaravit (Psal. XLI, 9); et iterum, Ad annuntiandam mane
misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem (Psal. XCI,
3). Aut quod dixerunt, nocte venisse ad Dominum tenendum
persecutores, non attendentes quoniam ipsis nocturnis horis etiam
Dominus veritatem suis discipulis praedicavit; nec advertere
voluerunt, quod scriptum est, apostolum Paulum usque ad medium noctis
produxisse sermonem (Act. XX, 7). Si haberent verum quod
dicerent, nox eos impedire non posset. Sed sane tenebrosissimam
noctem in suis mentibus patiebantur, quando contra se ipsos tanta
proferebant, nec ad veritatis lucem perversum animum corrigebant. Et
adhuc utique dies erat, quando nobis forensi more de tempore
praescribebant, dicentes causam lapsam esse, et agi jam omnino non
posse: nec intelligentes nihil se hominibus ostendisse, nisi quantum
timuerint ne ageretur, ubi eorum perversitas et catholica veritas
monstraretur.
|
|