|
17. Adhuc dies erat, quando volentes
destruere judicium Romani episcopi Melchiadis, quo purgatus et
absolutus est Caecilianus, etiam ipsum Melchiadem traditorem fuisse
dixerunt. Cujus criminationis cum ab eis esset exacta probatio, gesta
prolixissima recitarunt, ubi Melchiadis nomen, quod aliquid
tradiderit, non fuit. Et recitaverunt etiam alia gesta, ubi
legebatur Melchiadem misisse diaconos cum litteris Maxentii
imperatoris et praefecti praetorio ad praefectum urbis, ut reciperent
loca quae fuerant a Christianis tempore persecutionis ablata. Ubi cum
Melchiadis crimen nullum penitus appareret, dixerunt superioribus
traditionis gestis traditorem Stratonem fuisse recitatum, quod
vocabatur unus etiam ex diaconis, quos ad recipienda loca miserat
Melchiades, eumdem ipsum esse contendentes et non ostendentes. Neque
enim Stratonem qui tradiderat, saltem diaconum fuisse monstrabant.
Quod etiam si esset, respondimus eis, ante parvum tempus in eodem
clero Ecclesiae Romanae duos Petros diaconos fuisse. Ita mente
caeci, tenebrosas calumnias innectebant, addentes etiam
manifestissimam falsitatem, quod non solum nomen, sed etiam loca et
regiones et personae convenirent, quibus non alius, sed ipse esse
Straton ostenderetur: cum in illis gestis omnino nihil conveniens,
praeter similitudinem nominis, legeretur; qua plena est consuetudo
generis humani, ut non solum duo, sed etiam plures homines uno nomine
vocitentur. Nam ipsi quoque Donatum suum Carthaginensem, ne in
judicio Melchiadis ipse putaretur esse damnatus, quem multi pro magno
habent , a Donato Casensi distinguendum esse clamaverunt, quia
Donatus Carthaginensis contra Caecilianum missus fuerat ad
Melchiadis episcopale judicium: tam crassam noctem in corde
gestantes, ut Donatum infamari nollent similitudine nominis sui, et
Melchiadem maculari vellent similitudine nominis alieni. Nunc autem
Stratoni etiam Cassiani nomen addere dicuntur, quod in Collatione
tacuerunt, quasi Straton solus cognominalem habere potuisset, et
Cassianus non potuerit. Nec attendere potuerunt interna sua nocte
impediti, non solum duos Joannes, unum Baptistam, alterum
Evangelistam, sed etiam duos Simones, unum Petrum, alterum
Magum: in ipso denique tam parvo numero Apostolorum, non solum duos
Jacobos, unum Alphaei, alterum Zebedaei; sed etiam duos Judas,
unum sanctum, alterum diabolum; cui tamen Judae apostolo sancto
quisquis similiter mente caecus de crimine Judae traditoris
calumniaretur, non nisi istos imitaretur. Non enim mirum est, si
tales istos calumniatores post tam longum tempus patitur existimatio
Melchiadis de duobus Cassianis, vel de duobus Stratonibus, quales
evangelica veritas patitur de duobus Herodibus. Nam quia non est
expressum quis Herodes pro Christo occisis infantibus continuo mortuus
fuerit, et quis Herodes cum Pilato Dominum persecutus sit; putantes
unum fuisse, objiciunt Evangelio crimen falsitatis: sicut isti
putantes unum fuisse Stratonem vel Cassianum, objiciunt Melchiadi
maculam traditionis. Et tamen illi tolerabilius errant, quia non
solum nomen, verum etiam dignitas consonat, uterque enim legitur rex
Herodes: isti autem dignitatem consonare mentiti sunt, quia utrosque
fuisse diaconos nullo modo legere potuerunt.
|
|