|
18. Adhuc dies erat, quando Cirtense
concilium, si tamen concilium dicendum est, in quo vix undecim vel
duodecim episcopi fuerunt; unde recitavimus traditores fuisse quosdam,
qui cum Secundo Tigisitano contra Caecilianum sententias
protulerunt, falsum volentes ostendere, dixerunt persecutionis tempore
non potuisse in aliquam domum illos undecim vel duodecim episcopos
congregari: et ut probarent tempus fuisse persecutionis, protulerunt
martyrum gesta, ut diebus et consulibus consideratis, quod tempus
fuerit, appareret. Quae martyrum gesta, contra se ipsos protulisse
convicti sunt. In eis quippe gestis manifestatum est illo tempore
persecutionis christianas plebes solitas congregari. Unde constitit
non esse incredibile, quod etiam illi episcopi in privatam domum
similiter convenisse legebantur, ut plebi quae poterat, sicut gestis
martyrum continebatur, etiam persecutionis tempore congregari, occulte
ordinaretur episcopus, qui posset sibi etiam ipse occulte clericos
ordinare in tanta necessitate, ubi anterior episcopus cum clero
lapsus, per epistolam ipsius Secundi, quae ab istis allegata est,
monstrabatur. Ex his martyrum gestis quae ipsi proferebant, admoniti
sumus et in alia gesta martyrum intendere; et invenimus, et diximus,
fervente tempore persecutionis, et privatam domum, quod illi fieri
potuisse negaverant, congregationi Christianorum fuisse concessam, et
in carcere fuisse martyres baptizatos: ut viderent quam non esset
incredibile tempore persecutionis in privatam domum paucos episcopos
congregari, quando et in ipso carcere celebrabantur Sacramenta
Christi, in quo inclusi homines tenebantur pro fide Christi.
Quantum nos ergo adjuverint gesta martyrum proferendo, quis non
videat, qui non similem noctem habet in corde, qualem illi habebant,
qui hoc non videbant?
|
|