CAPUT XV.

19. Qui etiam hinc gestis ipsis Cirtensibus calumniabantur, quia ibi dies et consules legebantur; et exigebant a nobis, ut aliqua ecclesiastica concilia proferremus, ubi dies recitarentur, et consules. Ipsi enim Carthaginense concilium factum sine die et consule proferebant. Dicebant enim etiam concilium Cypriani consules non habere: ubi tamen legitur dies; in illo autem ipsorum Carthaginensi nec dies. Nos autem, quod in manibus erat, Romanum concilium Melchiadis, sicut illud Cirtense, et diem habere demonstrabamus et consules. Neque enim tunc ad horam antiqua archiva ecclesiastica discutienda nobis fuerunt, unde ista consuetudo etiam veterum fuisse doceretur. Nec tamen inanes eis etiam nos calumnias movere voluimus, quare in Cypriani concilio dies inveniretur, in ipsorum autem non inveniretur: quia illi vanas moras volebant innectere, quas nos conabamur avertere. Nam etiam hoc exigebant, ut de Scripturis sanctis ostenderemus alicubi dies et consules esse conscriptos: quasi episcoporum concilia Scripturis canonicis aliquando fuerint comparata; aut possent etiam ipsi de Scripturis sanctis proferre concilium, ubi Apostoli judices sederint, et accusatum aliquem vel damnaverint, vel absolverint. Et tamen respondimus eis, etiam Prophetas libros suos praenotatis et definitis commendasse temporibus, quo anno, cujus regis, quoto mense anni, quoto die mensis factum super eos fuerit verbum Domini: ut ostenderemus quam inaniter et calumniose de diebus et consulibus episcopalium conciliorum quaestiones vanissimas excitarent. Fieri enim potest, ut in codicibus sit ista varietas, dum alii etiam dies et consules diligentia majore describunt, alii tanquam superfluum praetermittunt. Sicut etiam codex de quo primum legimus judicium Constantini, quo inter partes Caecilianum innocentem, illos autem calumniosissimos pronuntiavit, diem et consulem non habebat; alius autem quem contra eorum calumnias postea protulimus, habebat. Quia etiam illic invidiosissime proclamaverant, quod imperatoris litteras sine die et consule recitavimus: et tamen etiam ipsi alias ejusdem imperatoris litteras in causa Felicis ordinatoris Caeciliani, quas mirabili caecitate contra se ipsos protulerunt, sine die et consule recitarunt: nec eis inde aliquid objecimus, ne similiter ut ipsi, tempora necessaria superfluis verbis occuparemus. Haec autem modo dicimus, ut vos saltem oculos aperiatis, et tenebrosa nocte careatis, quam vestri episcopi corde gestabant, qui nocturnam sententiam cognitioni judicis objecerunt, et ipsi per diem interioribus tenebris involuti mirabili caecitate contra se ipsos tanta dixerunt.