CAPUT XVI.

20. Leguntur actis apud Carthaginis magistratum expressa verba Primiani, ubi dicit, quod parentes eorum nostri majores variis exsiliis vexaverunt: et in Collatione probare conantur, accusantibus majoribus suis ab Imperatore Caecilianum exsilio esse damnatum. Dicunt in litteris suis communionem suam esse Ecclesiam veritatis, quae persecutionem patitur, non quae facit (In Mandato Donatistarum, infra in Appendice): et conantur ostendere Caecilianum damnatum judicio Imperatoris persequentibus majoribus suis. Et hoc dicunt factum, non per Donatum Casensem, sed per eum quem prae caeteris praedicant Donatum Carthaginensem. Hoc enim scriptis suis per suos modo jactare dicuntur, ubi victi judicem accusant, quia noctem cordis ipsorum nocturna veritas confutavit. Donatum illum, illum, inquam, Donatum, quem dixerunt Ecclesiae Carthaginis ornamentum et martyrialis gloriae virum, sic commendare voluerunt, ut dicerent, quod apud imperatoris Constantini cognitionem, ipse reum et asseruerit et convicerit Caecilianum (In Collat. part. 2, cap. 10). Ille ergo vir gloriae martyrialis apud Imperatoris cognitionem reum constituit et asseruit Caecilianum, illamque cognitionem Caeciliani damnatio consecuta est: illo viro gloriae martyrialis accusante et instante, Caecilianus ab Imperatore damnatus est. Quod quidem nos falsum esse convicimus, qui ejusdem imperatoris litteras, quibus se inter partes audisse et judicasse testatur, ubi Caeciliano absoluto atque purgato illorum calumnias detestatus est, prolatas de archivo publico recitavimus. Contra quas omnino quid responderent, nihil invenire potuerunt, et ad eas confirmandas contra se ipsos alia protulerunt. Proinde a majoribus eorum apud Imperatorem accusatum constitit Caecilianum; damnatum autem non constitit, imo etiam constitit absolutum. Sed tamen vel vos videte quantum adjuverint causam nostram episcopi vestri, qui de illa voluerunt etiam falsitate gloriari. Si enim Donatus ille vir gloriae martyrialis apud Imperatoris cognitionem reum asseruit Caecilianum, et illo viro gloriae martyrialis accusante et instante Caecilianus ab Imperatore damnatus est; respondeant vobis, quando haec agebantur, quis erat martyr, utrum Donatus qui hominem apud Imperatorem persequebatur, an Caecilianus qui illo persequente ab Imperatore damnabatur? Ubi est nunc illa definitiva regula ipsorum, communionem Donati, esse Ecclesiam veritatis quae persecutionem patitur, non quae facit? Ecce patitur Caecilianus, Donatus facit: quis eorum est vir gloriae martyrialis?