CAPUT XVII.

21. Attendite, advertite, nolite in errorem perniciosum adhuc usque seduci. Veritatem quae vobis occultabatur, Deus aperire dignatus est; falsitatem quae vobis offundebatur, Deus confutare dignatus est: tanto ejus beneficio quare adhuc estis ingrati? Hoc est nempe, quod vobis saepe dicebant, unde cordis vestri oculos astuta fallacia caligabant: et adhuc etiam convicti inde se jactant, inde nos lacerant, quia nos facimus persecutionem, ipsi patiuntur. Hoc eis remansit omni ex parte superatis, unde adhuc nebulas faciant imperitis, hinc se quasi ostendentes esse Ecclesiam veritatis, quae persecutionem patitur, non facit. Non vos ergo adhuc fallant: hoc eis facimus, quod majores suos, et ipsum quem praedicant velut martyrialis gloriae virum, Caeciliano fecisse gloriantur. Hoc egit ille apud Imperatorem, ut convictus Caecilianus illius judicio damnaretur: hoc et nos egimus, ut isti convicti similia paterentur. Si male fecit, quare hoc illi Donatus faciebat? Si autem recte fecit, quare hoc Catholica parti Donati non faciat? Imo recte fieri nec illi dubitant, qui hoc majores suos, quos multum laudant, fecisse gloriantur: nec nos dubitamus, qui hoc eis esse faciendum negare non possumus, ut sine effusione sanguinis, qui verbis non emendantur, aliqua mitissima poena legum corripiantur inquieti: et si forte Imperator permotus mentis sacrilegae pertinaciam graviore supplicio statuit esse plectendam, mitius agant judices, quibus semper licuit lenire atque emollire sententiam . Interim ergo quamvis non possit ostendi Caecilianum ab imperatore Constantino esse damnatum, a vobis tamen error ille sublatus est, quo putabatis eam esse veram Ecclesiam quae persecutionem patitur, non quae facit: fecit enim Donatus, passus est Caecilianus. Et si persecutionem patitur pars Donati, patitur cum illa etiam pars Maximiani, quam et ipsi Christi Ecclesiam non esse confirmant. Ac per hoc et facere persecutionem non est iniquitatis indicium, quia et boni faciunt malis, et mali bonis: et pati persecutionem non est justitiae documentum, quia eam non soli boni pro pietate, sed mali pro iniquitate patiuntur.

22. Restat ergo vobis errore depulso Ecclesiam Christi videre ac tenere Catholicam, non ut in ea eligatis quia persecutionem patitur. Cum enim dixisset Dominus, Beati qui persecutionem patiuntur; ne inde se jactent haeretici, addidit, propter justitiam (Matth. V, 10). Nam quanta mala nostris fecerint furiosissimi clerici et Circumcelliones partis Donati, nostis et vos. Incensae sunt ecclesiae, missi in flammas codices sancti, incensae etiam privatae domus, rapti homines de sedibus suis, et omnibus quae inerant ablatis aut perditis, ipsi caesi, laniati, excaecati: nec ab homicidio potuit temperari; quamvis sit mitius huic luci morientem, quam istam lucem auferre viventi. Ventum est ad homines, non ut retenti aliquo ducerentur, sed tantum ut ista paterentur. Nec tamen nostros ideo justificamus, quia ista perpessi sunt; sed quia pro christiana veritate, pro Christi pace, pro Ecclesiae unitate perpessi sunt. Illi autem sub tam multis, sub tam severis legibus, et sub tanta Ecclesiae catholicae, quam Dominus ei tribuit, potestate, quid tale patiuntur? Si quando enim morte mulctantur, aut ipsi se occidunt, aut eorum cruentae violentiae dum resistitur occiduntur, non pro communione partis Donati, nec pro errore sacrilegi schismatis, sed pro apertissimis facinoribus et sceleribus suis, quae more latronum immani furore et crudelitate committunt. Pro parte autem Donati vix aliquid tale patiuntur, quale Caecilianum Donato instante passum esse dixerunt.

23. Aut ergo persecutio non omnis injusta est, aut non est persecutio dicenda cum justa est. Quapropter, aut persecutionem pars Donati patitur justam, aut persecutionem non patitur, quia patitur juste. Non autem juste passus est Caecilianus, quia innocens probatus et absolutus est. Quod quidem illi negaverunt, et potius ab Imperatore damnatum esse dixerunt, et ideo majores suos maximeque Donatum, a se tanta praedicatione laudatum, Caeciliano persecutionem fecisse confessi sunt. Illum autem convictum atque damnatum probare minime potuerunt: imo etiam, quod nos dicebamus, eum esse absolutum atque purgatum, ipsi quoque multa contra se ipsos legendo firmarunt. Et tamen liberum arbitrium sibi ab Imperatore concessum esse jactant. Victi atque confusi, id sibi etiam nunc flagitabant debere concedi, quod majores eorum Caeciliano non concedebant: quem sic apud Imperatorem accusarunt, quem illis accusationibus ab Imperatore damnatum isti etiam mentiri voluerunt. Si voluntas libera unicuique tribuenda est, Caeciliano prius tribueretur. Si haec non homini judici permittenda, sed Deo potius dimittenda sunt, Caecilianus prius apud Imperatorem non accusaretur.