|
25. Numquid enim verba ista, ubi
dixerunt, nec causam causae, nec personam praejudicare personae, ullo
modo post ipsam Collationem defendere potuerunt, ac non potius se
multo perplexius implicarunt? Sic namque in quibusdam scriptis suis
locuti sunt: Causam causae et personam non praejudicare personae, a
nobis, inquiunt, dictum esse memoriter recensitum est: sed alloquimur
nobis non praejudicari ab iis qui a nobis vel rejecti sunt, vel
damnati; ii autem qui ex Caeciliani ordinatione descendunt, quos de
praedecessore origo numerat ad reatum, quemadmodum non possint
ordinatoris sui criminibus obligari, cum per seriem protensus
peccatorum funis quoscumque communionis vinxerit vinculo, necesse est
ut consortes faciat esse peccati? O mira defensio! Tam densum et
arctum est ubi eis adhaeserunt pedes, ut eos evellere conantes,
frustra et manus et caput figant, et in eodem luto haesitantes arctius
involvantur. Ex eis enim quos vel rejecisse se, vel damnasse
commemorant, hoc est, ex Maximianistis, secum habent Felicianum,
et damnatorem Primiani, et a se damnatum in causa Primiani. Quid
est quod funem tam longum a Caeciliano usque ad haec tempora catholicae
Ecclesiae implicare contendunt, et catenam suam tam in proximo non
attendunt? Praeclara quippe illa Bagaitana sententia de Maximiano et
sociis ejus, Trahit, inquit, ad consortium criminis plurimos catena
sacrilegii. Felicianus ergo ista catena trahebatur. Si illis non
praejudicat Felicianus, quare nobis Caecilianus? An forte ubi
volunt, praejudicat, ubi autem nolunt, causae non praejudicat causa,
et pro libidine ipsorum fortior est funis antiquus, quam nova catena?
Non praejudicat Maximianus Feliciano a quo damnatus est; non
praejudicant Maximianus et Felicianus Primiano a quibus damnatus
est; non praejudicat Maximianus eis qui dilationem acceperunt, quibus
in uno schismate sociatus est; non praejudicat Felicianus parti
Donati, a qua in eodem honore susceptus est, nec Baptismus quem in
sacrilego schismate dedit, ibi destructus est: et praejudicat
Caecilianus tot christianis gentibus, qui semel damnatus est absens,
quomodo Primianus, et ter absolutus est praesens , quomodo non
Primianus? Praejudicat nobis olim defunctus ignotus: et istis non
praejudicat vivus, a quibus legitur paulo ante damnatus, et quibus
cernitur modo sociatus? Nobis involvitur funis Caeciliani a quibus
ignoratur: et illis non involvitur catena Feliciani quorum in eum
sententia recitatur, ubi ipsa catena damnatur? Illis licet dicere,
Suscepimus quos damnavimus pro pace Donati, quia nec causa causae
praejudicat, nec persona personae: et nobis non licet dicere,
Propter eos quos damnastis, non deserimus pacem Christi, quia nec
causa causae praejudicat, nec persona personae? O ferream frontem! o
furoris tenebras, nocturnam sententiam judici objicientes, et in sui
cordis nocte palpantes, offendentes, cadentes, contra nos rabide
litigantes, et pro nobis tanta dicentes!
|
|