|
26. Insuper adhuc etiam modo commemorare
audent prophetica et apostolica testimonia, quibus nos universaliter in
illa Collatione respondimus, ostendentes ipsos Prophetas sanctos cum
iniquis in uno templo, sub eisdem sacerdotibus, inter eadem sacramenta
versatos, nec tamen a malis fuisse pollutos: quia noverant inter
sanctum et immundum, non sicut isti sentiunt corporaliter populum
dividendo, sed bene judicando et bene vivendo discernere. Et hoc sine
intermissione faciebant, ut in illa domo magna, ubi erant, sicut
dicit Apostolus, alia vasa in honorem, alia in contumeliam, se ipsos
a talibus morum diversitate mundarent, et essent vasa in honorem utilia
Domino ad omne opus bonum semper parata (II Tim. II, 21).
Sed bene, quod ipsi ex multis testimoniis, quae litteris suis non
intelligentes inseruerunt, quas in Collatione protulerunt et
legerunt, tanquam praecipuum de Aggaeo propheta testimonium modo post
Collationem victi commemorarunt (Aggaei II). In isto ergo
propheta multo evidentius quod volumus demonstramus, quia non
corporalis, sed spiritualis contactus, qui fit per consensionem, ipse
polluit homines, quorum causam unam facit ipsa consensio.
27. Nam quando impios Dominus etiam visibili poena perdere voluit,
ipse ab eis justos admonitione separavit. Sicut Noe cum domo sua ab
eis quos diluvio fuerat perditurus (Gen. VI-VIII): sicut
Loth ab eis quos igne fuerat consumpturus (Id. XIX): sicut
populum suum a synagoga Abiron, quam mox fuerat exstincturus (Num.
XVI). Ideo et illum qui non habebat vestem nuptialem, non illi
qui invitaverant, sed ipse dominus cujus erat convivium, ligari jussit
et projici. Neque enim et ipse sicut piscis sub fluctibus erat, et
sic ab invitatoribus, quomodo a piscatoribus, videri non poterat.
Proinde, ne putaretur, sicut isti putant, quod velut unus in turba
latenter subrepsisset ignaris; continuo dominus in eodem ipso uno,
quem ligatis manibus et pedibus in tenebras exteriores ex illo convivio
projici jussit, multam societatem malorum esse intelligendam, inter
quos pauciores boni in convivio dominico vivunt, significare non
distulit. Nam posteaquam dixit, Ligate illi manus et pedes, et
projicite eum in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor
dentium; continuo subjunxit, Multi enim sunt vocati, pauci vero
electi (Matth. XXII, 1-14). Quomodo hoc verum est, cum
potius unus e multis fuisset projectus in tenebras exteriores, nisi
quia in illo uno grande corpus figurabatur omnium malorum ante Domini
judicium convivio dominico permixtorum? A quibus se boni corde interim
ac moribus separant, simul manducantes et bibentes corpus et sanguinem
Domini, sed cum magna distinctione: quia isti in honore sponsi induti
sunt veste nuptiali, non sua quaerentes, sed quae Jesu Christi;
illi autem non habent vestem nuptialem, hoc est, fidissimam sponsi
charitatem, sua quaerentes, non quae Jesu Christi. Ac per hoc,
quamvis in uno eodemque convivio, isti misericordiam manducant, illi
judicium: quia ipsius convivii canticum est, quod et supra
commemoravi, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine
(Psal. C, 1).
28. Nec ideo tamen dormit ecclesiastica disciplina, ut corripiat
inquietos. Neque enim a populo Dei separamus, quos vel degradando
vel excommunicando ad humiliorem poenitendi locum redigimus. Et ubi
hoc facere pacis et tranquillitatis Ecclesiae gratia non permittimur,
non tamen ideo Ecclesiam negligimus ; sed toleramus quod nolumus, ut
perveniamus quo volumus, utentes cautela praecepti dominici, ne cum
volumus ante tempus colligere zizania, simul eradicemus et triticum
(Matth. XIII). Utentes etiam exemplo et praecepto beati
Cypriani, qui collegas suos feneratores, fraudatores, raptores,
pacis contemplatione pertulit tales (Serm. de Lapsis), nec eorum
contagione factus est talis. Unde et nos si triticum sumus, ejusdem
beati martyris verba fidentissime dicimus: quia etsi videntur in
Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides, aut
charitas nostra; ut quoniam zizania in Ecclesia cernimus, ipsi de
Ecclesia recedamus (Epist. ad Maximum). Haec verba justissime ac
piissime dicerent majores nostri, etiamsi Caecilianum et aliquos
coepiscopos ejus malos viderent, quos tamen ab Ecclesia separare non
possent, propter illos quibus mali demonstrari non poterant, et eos
bonos et innocentes putabant: haec verba omnino dicerent, hoc omnino
sentirent, ne cum vellent temere zizania separare, simul et triticum
eradicarent.
29. Quod ergo jussus est quidam propheta nec panem manducare, nec
aquam bibere in Samaria, quo missus fuerat ut corriperet eos qui
vaccas constituerant adorandas more idolorum Aegyptiorum (III
Reg. XIII); hoc omnino facere debuit quod praeceperat Dominus,
cui tunc eo modo illos corripere placuit, ut nihil ibi alimentorum
tangeret propheta quem miserat. Neque enim in Ecclesia non fit
quotidie, quando eos quos acrius corripimus, etiamsi in eorum
possessione sumus, nihil ibi apud eos contingimus, ut sentiant quantum
eorum peccata doleamus. Numquid tamen ideo etiam plebis discissio
facienda est, ut sicut mollis herba indiscrete eradicentur infirmi,
qui de cordibus hominum et ignotis factis, etiamsi nobis sint cognita,
judicare non possunt? Nam in ipsa Samaria et Elias et Elisaeus
erant, et si ipsi in solitudine, non tamen devitandorum sacramentorum
causa, sed quia persecutionem ab impiis regibus patiebantur. Nam
illic erant, non utique in solitudine, separata, quae ipse ignorabat
Elias, septem millia virorum qui non curvaverunt genu ante Baal
(III Reg. XIX). Denique inter praecipuos sanctos habitus
Samuel et graviter Saülem corripuit, et cum eo tamen ad offerendum
Domino sacrificium sine excusatione perrexit (I Reg. XV): nec
peccatorum ejus contagione pollutus est, sed omnino mundus meritorum
suorum conservatione permansit.
30. Sed istam nobis quaestionem quamvis evidenter et in Collatione
et modo soluta sit, evidentius tamen solvat Aggaeus, cujus
testimonium prae caeteris elegerunt, ut solum adhuc pro omnibus
jactent. Arguit Dominus per Aggaeum prophetam, populum ex
Babylonia residuum, ubi captivus tenebatur, quod domum Domini
negligerent, et suas domos excolerent ; et dicit propterea se plaga
sterilitatis eorum percussisse regionem. Tunc Zorobabel Filius
Salathiel, et Jesus filius Josedech sacerdos magnus, et omnis ille
populus divinitus inspiratus operari coepit in domo Domini Dei sui.
Sic enim eadem Scriptura dicit: Et suscitavit Dominus spiritum
Zorobabel filii Salathiel ex tribu Juda, et Spiritum Jesu filii
Josedech sacerdotis magni, et spiritum residuorum omnis populi, et
introierunt et faciebant opera in domo Domini omnipotentis Dei sui,
quarta et vicesima mensis sexti, secundo anno sub Dario rege. Ecce
et dies et mensis et annus definitus est, quando intraverunt ad
operandum in domo Dei. Credo quod illi viri, et ille populus operans
in domo Dei non erat immundus; praesertim quia dixerat ei Dominus,
Ego vobiscum; et suscitaverat spiritum eorum ad bene operandum in domo
sua. Denique videte quid sequitur; contexit enim eadem Scriptura et
dicit: Septimo mense, una et vicesima mensis, locutus est Dominus
in manu Aggaei prophetae dicens ad Zorobabel filium Salathiel ex
tribu Juda, et ad Jesum filium Josedech sacerdotem magnum, et ad
omnem populum residuum, dicens, Quis ex vobis qui vidit domum hanc in
claritate illa sua pristina? Et quomodo videtis eam modo, tanquam non
sit in conspectu vestro? Et nunc praevale, Zorobabel, dicit
Dominus; et praevale, Jesu fili Josedech sacerdos magne; et
praevalesce, omnis popule terrae, dicit Dominus omnipotens; et
spiritus meus praeest in medio vestrum. Bono animo estote, quoniam
haec dicit Dominus omnipotens: Adhuc semel, et commovebo coelum et
terram, mare et aridam, et concutiam omnes gentes, et venient omnia
electa gentium, et implebo domum hanc, dicit Dominus omnipotens: et
caetera quae addidit, etiam futura prophetans; quae de Domini nostri
Jesu Christi temporibus rectius intelligi solent, cujus populus
verissimum et sanctissimum est templum Dei, non etiam in eis qui
permixti tolerantur, sed in eis solis qui nunc interim a talibus bene
vivendo spiritualiter separantur, post vero etiam corporaliter
separandi sunt. Verumtamen illum populum, cui prophetia ista
praenuntiata est, et qui tunc operabatur in domo Dei, ubi erant et
illi duo, Zorobabel filius Salathiel, et Jesus filius Josedech,
quomodo sit exhortatus et commendatus a Domino, satis in promptu est
videre in his verbis Prophetae, quae sicut dicta sunt, inseruimus.
Numquidnam ergo istum populum immundum possumus dicere, ad quem si
quis accesserit inquinabitur, cui populo dicitur, Et nunc praevale,
Zorobabel, dicit Dominus; et praevale, Jesu fili Josedech
sacerdos magne; et praevalesce, omnis popule terrae, dicit Dominus
omnipotens; et spiritus meus praeest in medio vestrum? Quis
dementissimus dixerit istum esse populum, ad quem si quis accesserit,
iniquinabitur?
31. Nunc ergo attendite quid post illam prophetiam, quae huic
populo de Christi temporibus annuntiata est, consequenter Scriptura
contexat. Quarta et vicesima noni mensis anno secundo sub Dario
rege, factum est verbum Domini ad Aggaeum prophetam, dicens: Haec
dicit Dominus omnipotens, Interroga sacerdotes legem, dicens: Si
sumpserit homo carnem sanctificatam in summo vestimenti sui, et
attigerit summum vestimenti ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut
omnem escam, si sanctificabitur? Et responderunt sacerdotes et
dixerunt, Non. Et dixit Aggaeus: Si tetigerit inquinatus in anima
aliquid horum, si inquinabitur? Et responderunt sacerdotes et
dixerunt, Inquinabitur. Et respondit Aggaeus et dixit. Sic
populus hic et gens haec in conspectu meo, dicit Dominus, et sic
opera manuum ipsorum; et quicumque accesserit illo, inquinabitur,
propter praesumptiones eorum matutinas a facie laborum suorum, et odio
habebatis in portis arguentes. Quis est iste populus tam immundus, ut
quisquis illo accesserit, inquinetur? Numquid ille cui dictum est,
Praevalesce, et spiritus meus in medio vestrum? Absit ut ille sit.
Duo igitur erant: unus immundus, et alter qui ad immundum prohibetur
accedere, qui exhortabatur praevalescere, quia spiritus Dei erat in
medio eorum. Si ergo duo erant, ostendantur et duo templa, unum quo
iste, alterum quo ille ingrediebatur: ostendantur et altaria duo,
unum in quo iste, alterum in quo ille victimas offerebat: ostendantur
et sacerdotes, hujus alii, et illius alii, qui pro suo quisque populo
separatim sacrificabant. Si autem quisquis hoc affirmare conatur,
insanit: sic erant isti duo populi in uno populo, sub uno sacerdote
magno, unum templum intrantes; sicut erant etiam sub uno Moyse quidam
Deum offendentes, quidam Deo placentes, de quibus Apostolus dicit,
Non in omnibus illis beneplacitum est Deo (I Cor. X, 5).
Neque enim ait, In omnibus illis non est beneplacitum Deo, tanquam
omnes displicuerint Deo; sed ait, Non in omnibus illis beneplacitum
est Deo: ergo in quibusdam, non in omnibus. Et omnes sub eisdem
sacerdotibus erant in uno eodemque tabernaculo, in uno eodemque altari
hostias offerebant: et tamen distinguebantur factis, non locis;
animo, non templo; moribus, non altaribus. Sic alii ad alios non
accedebant, ne ab eis inquinarentur: hoc est, eorum malis factis non
consentiebant, ne pariter damnarentur. Non enim et illos malos
Moyses tantus propheta nesciebat, quorum impia murmura et horrendas
amaritudines quotidie sufferebat. Sed istum nescisse faciamus:
numquid et Samuel Saülem nesciebat, quem per os ejus aeterna
sententia damnaverat Deus? Verumtamen et ipsum et sanctum David unum
Dei tabernaculum intrantes, inter eadem sacrificia videbat; sed
distincte utique videbat, quia distinctos videbat; et unum eorum in
aeternum amabat, alium pro tempore tolerabat. Sic et Aggaeus noverat
in uno populo duos populos unum templum intrantes, sub uno magno
sacerdote viventes; et alterum ostendebat immundum, alterum ad
immundum accedere prohibebat: et tamen nec illos nec se ipsum ab eodem
templo et ab eisdem altaribus separabat. Ergo spiritualem prohibebat
accessum consensionemque factorum: quod et ipsa verba clamant, si
aures adsint, quas animositas furiosa non claudat aut strepitus variae
contentionis impediat. Ait enim Propheta, Omnis qui accesserit
illo, inquinabitur. Vitium notavit quo accedi prohibuit, non homines
ab hominibus corporali disjunctione seclusit. Acceditur autem ad
vitium corruptionis, vitio consensionis.
32. Ac ne quisquam diceret, illum populum, cui primo dictum est,
Praevalesce, quoniam spiritus meus praeest in medio vestrum; paucis
interpositis diebus in deterius commutatum, ut audire mereretur, Sic
populus iste et gens ista, omnis qui accesserit illo, inquinabitur;
dies enim ferme nonaginta computantur inter verba illa quae bona in
populum, dicta sunt, et ista quibus ejus immunditia vitanda
praecipitur: ne quis ergo hoc putaret, bonum illum populum quamvis hoc
parvo temporis intervallo tam pessimum effectum, videte quid sequitur,
attendite quid dicatur eo ipso die, hoc est vicesima et quarta noni
mensis, quo die dictum est, Sic populus iste et gens ista, omnis qui
accesserit illo, inquinabitur. Cum enim hoc dixisset, et mala eorum
commemorasset, quorum merito demonstrarentur immundi, addens etiam et
dicens, Odio habebatis in portis arguentes: continuo subjunxit, Et
nunc ponite in cordibus vestris a die hoc et supra, priusquam poneretur
lapis super lapidem in templo Domini; qui eratis cum mittebatis in
capsella viginti sata hordei, et fiebant decem sata, et intrabatis in
torcular exhaurire quinquaginta amphoras, et fiebant viginti.
Percussi vos infecunditate, et venti corruptione et grandine omnia
opera vestra, et non estis conversi ad me, dicit Dominus.
Constituite igitur corda vestra a die hoc et deinceps, a quarta et
vicesima noni mensis, et a die qua fundatum est templum Domini,
ponite in cordibus vestris, si adhuc cognoscetur in area, aut si
vitis, aut malum, aut ficus, aut malum granatum, et ligna oleaeque
non fecerunt fructum, a die hoc benedicam (Aggaei I et II).
Ecce ipso die etiam benedici meruerunt. Benedictio ergo haec puto
quod non pertineat ad illos, ad quorum immunditiam prohibet accedi,
sed ad illos bonos qui prohibentur accedere. In uno ergo fuerunt et
permixti et separati: permixti quidem corporali tactu, separati autem
voluntatis abscessu. Sed more suo Scriptura loquitur, quae sic
arguit malos, tanquam omnes in eo populo mali sint; et sic consolatur
bonos, tanquam omnes ibi tales sint. Pro nobis ergo episcopi vestri,
etiam in eo quod post Collationem victi scripsisse dicuntur, Aggaei
prophetiam posuerunt, unde nos commemorarent evidentius probare quod
dicimus, quia et in uno populo, in uno templo, sub eisdem
sacerdotibus, inter eadem sacramenta, hominibus dissimili voluntate
viventibus et diversis moribus et discrepantibus, nec causae causa,
nec personae potest praejudicare persona.
|
|