|
33. Illud etiam quod ex Apostoli
Epistola, scriptis suis etiam modo commemorant, ubi ait, Nolite
jugum ducere cum infidelibus: quae enim participatio luci ad tenebras
(II Cor. VI, 14)? et caetera quae supra commemoravimus, et
quomodo recte intelligerentur, ostendimus, quid aliud agunt, nisi ut
nos commemorent quibus hoc Apostolus scripserit? In eodem quippe ipso
populo Corinthiorum quod dicimus demonstramus; ne forte arbitrentur
Prophetarum tantummodo moris fuisse, et non ad Novi Testamenti, sed
ad Veteris consuetudinem pertinere, sic arguere reprehensibiles,
quasi omnes in eo populo arguantur; et sic alloqui laudabiles, quasi
omnes ibi laudentur. Ecce et ad Corinthios sic Apostolus loquitur:
Paulus vocatus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei, et
Sosthenes frater, Ecclesiae Dei quae est Corinthi, sanctificatis
in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen
Domini nostri Jesu Christi in omni loco ipsorum et nostro: gratia
vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. Gratias
ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei quae data est vobis in
Christo Jesu, quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni
verbo et in omni scientia; sicut testimonium Christi confirmatum est
in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia. Quis haec audiens
credat in Ecclesia Corinthiorum esse aliquos reprobos, quandoquidem
verba ista sic sonant, velut ad omnes directa sit ista laudatio? Et
tamen paulo post dicit, Obsecro autem, fratres, ut idipsum dicatis
omnes, et non sint in vobis schismata. Rursus tanquam in hoc horrendo
vitio velut omnes arguens atque increpans, dicit, Divisus est
Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine
Pauli baptizati estis? Puto autem eos qui in eo populo dicebant,
Ego sum Christi; non duxisse jugum cum eis qui dicebant, Ego sum
Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae (I Cor. I,
1-13): et tamen omnes ad unum altare accedebant, et eadem
Sacramenta communicabant, qui eadem vitia non communicabant. His
enim Corinthiis etiam illud dictum est, Qui manducat et bibit
indigne, judicium sibi manducat et bibit (Id. XI, 29). Quid
enim aliud Apostolus nisi istos vaniloquos cogitabat, ut ei non
sufficeret dicere, judicium manducat et bibit, nisi adderet, sibi:
ne hoc etiam ad illos pertineret, qui pariter quidem, sed non judicium
manducabant?
34. In ipsis etiam Corinthiis ibi erant qui non credebant
resurrectionem mortuorum, quae singularis fides est Christianorum;
quod eis ita dicit Apostolus: Si autem Christus praedicatur quod
resurrexit a mortuis, quomodo dicunt quidam in vobis quia resurrectio
mortuorum non est? Non dixit, In hac terra, vel in hoc mundo;
sed, in vobis, inquit. Neque enim posset de Christi resurrectione
praescribere, nisi jam utique Christianis, quibus de ipsa
resurrectione Christi dicit, Sic praedicamus, et sic credidistis
(Id. XV, 12, 11). Nunc attendamus verba illa, quibus
Corinthiorum Ecclesiam in Epistolae principio sic laudat, ut dicat,
Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei quae data est
vobis in Christo Jesu, quia in omnibus divites facti estis in illo,
in omni verbo et in omni scientia; sicut testimonium Christi
confirmatum est in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia.
Ecce sic erant ditati in Christo in omni verbo et in omni scientia,
ita eis nihil deerat in ulla gratia, ut in illis essent qui
resurrectionem mortuorum adhuc usque non crederent. Puto autem quod
isti quibus nihil deerat in ulla gratia, non ducebant jugum cum eis qui
resurrecturos mortuos non credebant. Ecce quomodo non ducunt jugum cum
infidelibus, quamvis eidem populo misceantur, et sub eisdem
sacerdotibus, eisdem Sacramentis imbuantur.
35. Denique ipse Apostolus, ne huic infidelitati consentirent,
quorum jam fides tenebat resurrectionem mortuorum, non eis praecepit
corporalem separationem: multi quippe erant: non sicut ille unus qui
uxorem patris sui habuit, quem liberiore correptione et
excommunicatione judicat dignum (Id. V, 1-5): longe aliter
iste, aliter vitiosa curanda et sananda est multitudo, ne forte si
plebs a plebe separetur, per schismatis nefas etiam triticum
eradicetur. Eos ergo qui jam credebant resurrectionem mortuorum, ab
his qui eam in eodem populo non credebant, non corporaliter Apostolus
separat: sed tamen spiritualiter separare non cessat, dicens, Nolite
seduci, corrumpunt mores bonos colloquia mala (Id. XV, 33).
Non eorum congressum, sed consensum timet, ne malis colloquiis
accommodent fidem, quae corrumpunt mores bonos. Moribus ergo eos,
non altaribus admonet separari. Postremo antequam eis haec Apostolus
scriberet, in eadem Ecclesia erant, qui resurrectionem mortuorum non
credebant, in qua erant quibus nihil deerat in ulla gratia: et illi
istos infidelitate sua non inquinabant, quia isti illis ad eamdem
infidelitatem non consentiebant. Ecce quomodo illo non acceditur, ne
quisquis accesserit, inquinetur: ecce quomodo nulla participatio est
lumini ad tenebras: ecce quomodo, quamvis intra eadem retia natent
pisces, utrique nec causa causae praejudicat, nec persona personae.
36. Quod cum ita sit, quae tam cruda stultitia, quis tam ferreus
cordis somnus non excutiatur, possitque aliquando sentire, Caeciliani
causam catholico orbi terrarum, cui non communicat pars Donati,
praejudicare non posse, si non praejudicat parti Donati causa
Maximiani, vel potius causa Feliciani et Primiani modo
conjunctorum, paulo ante invicem damnatorum? Sufficit certe, ut
secundum ipsos loquamur, quod pisces mali sub fluctibus latitantes
ignaros non polluunt piscatores. Quamvis non sit de piscatoribus
quaestio, quos fortasse in illa similitudine Dominus Angelos
intelligi voluit. Magis enim attendendum est intra ipsa retia pisces
bonos a malis non posse maculari. Neque enim et ipsi non vident
invicem simul natantes, sicut a piscatoribus intra aquam positi non
videntur. Sed, ut dixi, sufficit causae nostrae, quod mali non
polluunt, quorum mala facta nesciuntur.
|
|