|
37. Fuerunt quidam tempore Caeciliani
beati pacifici, qui eum, etiamsi innocens non esset, scientes pro
catholica unitate tolerarent, cum eum viderent tot ignotis gentibus,
per quas ipsa unitas dilatatur, Sacramentorum participandorum
communione cohaerere; eisque talem non posse monstrari, qualem ipsi
eum esse cognoscerent: ipsi se contra istas calumnias defenderent
verbis beati et pacifici Cypriani, clamarentque fidenter et dicerent,
Ideo propter Caecilianum non deserimus unitatem, quia etsi videntur
in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut
charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi
de Ecclesia recedamus (Epist. ad Maximum). Istorum pacificae
patientiae conveniret praeclarissima laus illa, qua laudatur angelus
Ecclesiae quae est Ephesi (quem nemo recte intelligens dubitat ipsius
Ecclesiae gestare personam), cui dicit in Apocalypsi Spiritus,
Scio opera tua et laborem et patientiam, et quia non potes sustinere
malos; et tentasti eos qui se dicunt apostolos esse, et non sunt, et
invenisti eos mendaces; et patientiam habes, et sustinuisti eos
propter nomen meum, et non defecisti (Apoc. II, 2, 3). Sic
illi laudentur , qui in ista vita Caeciliani tempore fuerunt, qui
propter nomen Domini, quod sicut unguentum effusum per innumerabiles
gentes toto jam orbe fragrabat, non deficerent, patientissime
sustinendo etiam quem malum nossent: si malus ille esset, qui eorum
judicio aliis demonstrari, et ab eis avelli separarique non posset.
Nostra alia causa est, arrogare nobis laudem hujus patientiae non
debemus. Non enim possumus dicere, nos pro pace tolerasse quod ad
nostram cognitionem prorsus non potuit pervenire. Nobis Caeciliani
causa sub fluctibus fuit: vox nostra talis est, qualis christianarum
gentium caeterarum, contra quas isti non invenerunt omnino quod
dicerent. Verumtamen ignotam Caeciliani causam recte credimus bonam,
quem semel inimicorum factione damnatum, ipsis autem accusantibus
tertio legimus absolutum. Aut credant isti centum ferme episcopis
partis Donati de criminibus Primiani, et tunc nos cogant credere
septuaginta majoribus suis de criminibus Caeciliani. Quod autem
dicunt Caecilianum objecta sibi in illo concilio crimina cum absens
fuerit, tacendo firmasse: firmavit ergo et Primianus crimina, quae a
centum episcopis sibi objecta nec postea saltem ostenditur diluisse.
38. Sed videlicet, nec causa causae praejudicat, nec persona
personae, ne pars Donati minuatur: praejudicat autem, ut Christi
haereditas dividatur. An vero Caeciliani causa non praejudicat
unitati catholicae quam tenemus, et cujus societate gaudemus, cum
fuerit Caecilianus Carthaginensis episcopus; et praejudicat ei causa
Novelli Tyzicensis, Faustini Tuburbitani, quos nec accusandos
postea sicut Caecilianum Felicemque putaverunt; quorum nomina, imo
vero ipsarum in quibus fuerunt civitatum nomina, nec universae Africae
nota sunt, aut fortasse nec universae Proconsulari provinciae? Ecce
quorum pisciculorum, etiamsi mali fuerunt, tam in profundo latentium
causam volunt praejudicare causae tantae piscationis, cujus plena retia
toto orbe diffusa sunt, qui piscibus juxta natantibus vix noti esse
potuerunt. Cur autem non credamus etiam istos innocentes fuisse;
quando nec accusari ab eis, sicut dixi, postea meruerunt, et ille
purgari potuit, quem majores eorum malorum omnium fontem in concilii
illius inimica conspiratione dixerunt?
|
|