|
39. Sed qualescumque isti fuerunt,
quid pertinet ad nos? Neque enim vere non nobis concedunt, ut istorum
nescio quorum causa atque persona non praejudicet causae atque personae
Ecclesiae catholicae, si nec causa causae praejudicat, nec persona
personae. Et tamen objiciunt nobis, ut adhuc vos seducant, quod
aurum judici dederimus, ut pro nobis contra illos sententiam diceret.
Vos dicite, si potestis, quantum dare debuerimus electis defensoribus
episcopis vestris, ut tanta contra se pro nobis vel dicerent vel
proferrent, ut sic agerent causam nostram, sic perimerent suam?
Quanti emere debuimus, ut post verba Primiani quibus dixerat,
Indignum est ut in unum conveniant filii martyrum et progenies
traditorum, venirent tamen, et in unum nobiscum, quod indignum esse
dixerant, convenirent? Quanti emere debuimus, ut more forensium
advocatorum de temporibus et diebus, de personis etiam nobis
praescribere conarentur, et sic omnibus hominibus, etiam illis qui
nostras disputationes intelligere non possent, satis aperte monstrarent
quam malam causam haberent, quam proferre et agere sic timebant apud
eum judicem, cujus erga se benignitatem atque justitiam tanto praeconio
laudaverant, et cujus motum adversum se nullum adhuc senserant?
Quanti emere debuimus, ut ipsi deinde exigerent non secum agi debere
forensibus formulis, sed divinis potius testimoniis, et de Scripturis
sanctis similiter se responsuros esse promitterent: et cum mandatum
concilii catholici, quod obtuleramus, recitatum esset, atque in eo
ipsis etiam confitentibus claruisset, nos Ecclesiae catholicae
testimoniis sanctarum Scripturarum agere voluisse, rursus tanquam
obliti quid sibi placere dixissent, ad easdem forenses praescriptiones
perplexis et odiosis contentionibus remearent?
40. Quanti emere debuimus, ut subscriptionum nostrarum, quae in
eodem mandato demonstrabantur, numerositate commoti, exigerent totius
concilii nostri praesentiam; ex quo concilio nonnisi decem et octo
secundum edictum Cognitoris aderamus, et quaestionem falsitatis
inferrent, quod alii pro aliis subscribere potuerunt? Sic enim
perventum est, ut eorum quoque numerus recenseretur, et ipsi in ea
falsitate deprehenderentur, cujus in nos suspicionem intendere
voluerunt: ita ut non solum quidam in eorum mandato legerentur
subscripsisse pro absentibus, qui nec Carthaginem venerant; verum
etiam quemdam recitatum et non respondentem cum in itinere defecisse
dixissent, quaesitumque ab eis esset, quomodo apud Carthaginem
subscribere potuerit qui in itinere jam defecerat; post magnas
angustias perturbationis atque inconstantis et variae responsionis
suae, non venientem, sed posteaquam subscripsit, ad propria remeantem
in itinere defecisse asseverarent: deinde sub divina testificatione
interrogati, utrum eum constaret fuisse Carthagini, vehementius
perturbati dicerent, Quid, si alius se pro eodem apposuit ? atque
ita verbis suis falsitatem quam nobis objecerant, in suo mandato
apparuisse, et convictam claruisse firmarent.
|
|