|
41. Quanti emere debuimus, ut cum
vellent de numerositate gloriari, etiam in hoc mendacia sua proderent?
Nam cum aliquanto amplior nostrorum numerus adfuisset, dictumque a
nobis esset, alios centum ferme episcopos catholicos, partim
senectute, partim valetudine, partim diversis necessitatibus impeditos
non venisse Carthaginem; illi hoc audito, multo plures suos non
venisse dixerunt. Sicut etiam nunc plus quam quadringentos per totam
Africam se esse jactantes, obliti sunt quod in sua notoria posuerunt,
usque adeo se omnes venisse Carthaginem, ut eis solis exceptis quos
vel in propriis sedibus, vel in itinere tenuit corporis aegritudo, nec
gravissimos senes annositas et labor prolixi itineris potuerit
impedire. Et lectae sunt in mandato eorum subscriptiones, sicut facta
supputatione respondit Officium, ducentae septuaginta novem ,
annumeratis etiam iis in quibus falsitas deprehensa est, et qui pro
absentibus subscripserant, quod aegritudine detenti non potuerint
venire Carthaginem. Quomodo ergo verum est plures quadringentis eos
esse, quando illos solos Carthaginem non venisse dixerunt, quos
valetudo corporis impedivit: cum et pro ipsis quibusdam alii
subscripserunt; ut non dicamus hoc pro omnibus aegrotantibus esse
factum? An forte sic eos invaserat pestilentia, ut eorum tertiam
partem repente prosterneret? Sic autem a primate suo per tractoriam
fuerant evocati, quo praetermissis omnibus properarent convenire
Carthaginem, ut scirent se decepisse quod haberent optimum in causa,
quicumque venire noluissent. Hoc erat videlicet optimum in causa, ut
ingens eorum numerus appareret: quasi tanto plus prosit ad aliquid
facilius inveniendum, quanto major fuerit quaerentium multitudo
caecorum!
42. Quanti emere debuimus, ut in diem perendinum utrisque nostrum
consentientibus cognitione dilata, pridie per notoriam peterent, ut
sibi nostrum mandatum ab Officio ederetur, quo instructi adesse
possent; causantes quod conscribendis gestis tam angusto tempore
occurrere non posset Officium? Sic enim factum est ut sequenti die
cognitionis, quamvis injustam peterent , acciperent dilationem: qui
considerata causa, quae mandato nostro tota continebatur, magnas
patiebantur angustias, convincerentur tamen contra suos venire
consensus. Quid enim justius, quam petere dilationem tanta veritatis
firmitate turbatos? Quod eis utinam profuisset, ut considerato
mandato nostro, cui respondere minime potuerunt, corrigere potius
pravitatem, quam in deterius augere maluissent. Juste itaque
dilationem petebant: sed pridie non debuerant in notoria sua dicere,
ideo sibi nostrum edi debere mandatum, ut parati ad diem constitutum
venirent, quia exceptores occurrere cum gestorum conscriptione non
possent; et ipso actionis die rursus de ipsis exceptoribus, quia non
occurrerant, velle causari. Quid eos ad hoc compulit, nisi vehemens
perturbatio, cum viderent sic a nobis esse actam causam in
conscriptione mandati, ut responsionem invenire non possent? Nam
illud quanti emendum fuit, ut ipsam peterent dilationem, et acciperent
sex dierum, ut nemo posset eos dicere, angustia temporis impeditos,
non potuisse nostro respondere mandato?
|
|