CAPUT XXV.

43. Ipso vero tertio nostrae Collationis die, quanti emendum fuit, quod inanissimis et supervacuis morarum interpositionibus se omni modo pervenire ad causam nolle monstrabant, et quam malam causam haberent, ipso suo timore clamabant: quanquam eorum timor etiam in testimonium manifestissimae vocis erupit, quando dixerunt, Sensim inducimur in causam; et alio loco, Pervidet, inquiunt, potestas tua sensim nos in causae interna deduci? O violentia veritatis, quolibet equuleo , quibuslibet ungulis fortior ad exprimendam confessionem Congregantur ex universa Africa tot episcopi, ingrediuntur Carthaginem cum tanta speciosi agminis pompa, ut tam magnae civitatis oculos in se intentionemque convertant. Qui loquantur pro omnibus, eliguntur ab omnibus. Locus etiam re tanta dignus in urbe media procuratur. Utrique conveniunt, judex praesto est, tabulae patent, suspensa omnium corda exitum tantae Collationis exspectant. Tunc a lectissimis et disertissimis viris, quantis viribus agi debuit aliquid, tantis agitur ut agatur nihil. Quaerunt personas forensi more discutere, in qua quaestione annosa etiam tempora litigatores conterere consueverunt. Ista quippe actione Catholicos mandatum suum divinis potius testimoniis quam forensibus formulis conscripsisse confessi sunt, et similiter se de Scripturis responsuros esse promiserunt. Et quoniam mirifica opitulatione Deus voluit, ut cum quaerunt personam petitoris, ne veniretur ad causam, ipsa inquisitio petitoris subito in medium mitteret causam; clamant praeclari viri qui ad agendum videbantur electi, ac se potius ad non agendum electos esse testantur, et invidiose judici conqueruntur, sensim se in causae interna deduci: quasi aliquid aliud praetermissis omnibus agi debuerit, quam illud quod tanto post, vel sero agi nolebant; quia nunquam prorsus agi volebant, ubi vinci metuebant! Hujus timoris apertissimam vocem quis de illorum clauso pectore excuteret, et non dico si eos donis largissimis ditaremus, sed si eos poenis crudelissimis torqueremus?

44. Cum enim personam petitorum forensi tritura conquirerent, et volentes ostendere nos esse petitores, ut personas nostras permitterentur jure discutere, et moras annosissimas invenire, legerunt libellum nostrum aliquando proconsuli datum, quo eos petivimus conveniri, ut ipsa inter nos Collatio tunc fieret, quam modo ab Imperatore ut fieret impetravimus, ut eo libello nos quasi petitores esse monstrarent; responsum est a nobis, ideo nos semper voluisse fieri Collationem, non ubi eis crimina objiceremus, sed ubi ea quae solent objicere purgaremus: propter hoc quippe haeretici et ab Ecclesiae unitate separati, quia crimina objiciunt quae probare non possunt. Deinde quia videbatur Cognitor secutus ordinem temporum, ut gestis quae protuleramus, ubi et ipsi apud praefectos Collationem petiverant, ideo praeferret libellum nostrum ab ipsis prolatum, quia gesta illa praefectoria tempore praecedebat: facillime nos atque justissime hac occasione oblata a Cognitore impetravimus, ut si ea praeferret quae tempore priora esse constaret, illud juberet potius recitari, ubi ipsi apud imperatorem Constantinum per Anulinum proconsulem accusarunt Caecilianum, cujus crimina nostrae communioni objiciunt, quae volebamus illa Collatione purgare. Proinde posteaquam legi coepit, quoniam illic apertissime in omnibus vincebantur, clamare coeperunt, Sensim inducimur in causam: et iterum, Pervidet potestas tua sensim nos in causae interiora deduci. O magna, sed non miranda confusio! Quando enim daemon sic exorcistam timeret, quomodo timuerunt ne illa legerentur, ubi apparebat Caecilianus et ab eorum praecessoribus apud Imperatorem accusatus, et tot judiciis non solum episcopalibus, sed etiam imperialibus absolutus?

45. Quando vel quanto pretio emere possemus, quod ipso timore turbati, redire ausi sunt etiam ad illius temporis praescriptionem, ubi dixerant lapsam esse jam causam, et quatuor mensibus evolutis agi jam omnino non posse? Quid est hoc? Quis tam idoneus judex inveniri potest animi eorum, quam timor iste sic expressus, sic apertus; ut cum timor soleat adimere libertatem, isti tam libere timuerint, ut judicium suum de mala sua causa nec silentio tegerent, sed verbis apertissimis proderent? O vehementem trepidationem ad extorquendam confessionem! Tam fortis ex ore prosilivit timor, ut ejus impetu de fronte fugerit pudor. Si non legerentur ea, quibus ostendebatur Caecilianus accusatus atque purgatus, petitores propter agendam causam inquirebantur, personae discutiebantur: et quamvis morarum tendiculae, ne ad ipsam causam perveniretur, tergiversatorie necterentur; tamen propter agendam causam etiam ista postulari veluti jure videbantur. Postquam causa optima Caeciliani recitanda prolata est, revocatur explosa et convicta praescriptio, diem causae agendae jam transisse clamatur.