|
46. Quid adhuc exspectatis quid pro nobis
pronuntiaverit Cognitor, cum videatis quid contra se ipsos episcoporum
vestrorum pronuntiaverit timor? Dederat certe ipse Cognitor
potestatem, ut alium cum illo quem vellent judicem constituerent: quod
illi recusaverunt; quoniam si aliquem delegissent, mentiri vobis non
possent etiam a nobis ipsum fuisse corruptum. Sed fecerunt quod
recusaverunt: prorsus constituerunt cum illo alterum judicem, non
quemlibet extraneum, sed intimum suum. Ecce ipse timor eorum alius
judex fuit: certe ipse a nobis nihil accepit, et pro nobis libere
judicavit: non gratificatus est eorum personae, quibus internus
haerebat, de quorum secreto cubiculo procedebat: et antequam causa
diceretur, prior judicavit, quia eam prior in ipsorum corde cognovit.
Denique processit ille ut causam nosset, processit iste qui noverat:
ille judicavit stando, audiendo, loquendo; iste tantummodo in medium
procedendo. Puto quod melius dicerent , ut causa jam non ageretur.
Quanto enim citius eam finivit litigatorum timor, quam Cognitoris
labor? Ille quaerebat quid ex eorum chartulis legeretur: iste
indicavit quid in eorum cordibus ageretur.
|
|