|
47. Quomodo autem ad hoc venerant,
territi eis quae prolata fuerant recitanda, ut dicerent jam lapsam esse
causam temporibus, et agi non posse? Proposuerunt nobis quod jam
fuerat ante transactum: ut si de Scripturis sanctis ageremus, illa
minime legerentur; si autem illa recitanda legeremus, habere se
validam praescriptionem, ut lapsam temporibus causam omnino agi non
sinerent: cum ipsi non servaverint, quod ante promiserant, se mandato
nostro, ubi nos Ecclesiae causam Scripturarum testimoniis egisse
confessi sunt, similiter se Scripturarum testimoniis responsuros; qui
petitorum discutiendas esse personas, non more disputantium, sed more
litigantium contendebant. Respondimus ergo eis, ut si nihil aliud agi
mallent, nisi ut quaereretur quae vel ubi sit catholica Ecclesia,
causam ejus nos nonnisi divinis, quibus praenuntiata est, testimoniis
ageremus: si autem hominibus aliqua crimina objicerent, quoniam nec
ipsi ea possent testimoniis divinis, sed aliquibus aliis talibus
documentis ostendere, etiam nos ea documentis talibus purgaturos. Sic
illis assidue sua inania repetentibus, haec a nobis perseverantissime
repetita sunt: sic eos veritas vicit, et ad illa quae protuleramus
audienda confutatos superatosque constrinxit. Videbant enim, si nulla
crimina Caeciliani objicerent communioni nostrae, nihil sibi remanere
unde suam ab unitate separationem quoquo modo excusarent: si autem
objicerent crimina Caeciliani, nec a se nisi talibus documentis posse
asseri, nec a nobis posse aliter defendi.
|
|