|
1. Quid adhuc, Donatistae,
seducimini ab episcopis vestris, quorum fallaces tenebrae clara luce
discussae sunt; quorum apparuit error, quorum pertinacia superata
est? Quid adhuc vobis jactant vana mendacia? Quid adhuc creditis
hominibus victis? Cum vobis dicunt, judicem praemio fuisse
corruptum, quid novum faciunt? Quid aliud omnes victi facere
consuerunt, qui veritati consentire nolunt, nisi ut de judicis
iniquitate mentiantur? Quaerite ab eis, et ad hoc primum vobis
respondeant, si possunt, quare ausi sunt venire Carthaginem, et in
unum locum nobiscum Collationis gratia convenire. Jam ante aliquot
annos conveneramus eos publice, ut nobis conferentibus veritas
appareret, et dissensio quae nos dividit de medio tolleretur. Sed
ipsam veritatem refugientes, actis responderunt, Indignum est ut in
unum conveniant filii martyrum et progenies traditorum. Quare ergo
modo nobiscum convenire voluerunt? Puto quod non facerent quod eis
videbatur indignum, nisi nos cognoscerent non esse progeniem
traditorum. Aut certe ipsi vobis respondeant, quare dixerunt,
Indignum est ut in unum conveniant filii martyrum et progenies
traditorum, et in unum nobiscum postea convenerunt. Quae res eos
coegit facere quod indignum est? Non enim ligati adducti sunt, sed
omnino liberi convenerunt. Si dixerint, quia jusserat Imperator:
ergo tunc faciunt quod indignum est, quando jusserit Imperator? Quid
ergo irascuntur nescio quibus traditoribus ad causam nostram non
pertinentibus? Codices enim dominicos persecutoribus dare, utique
indignum est: quod cum fecit traditor, non habet crimen, quia
jusserat Imperator. Hoc dicimus, non secundum veritatem, sed
secundum ipsorum perversitatem. Ipsi enim dixerunt: publica gesta
proclamant, apud acta dixerunt. Non quilibet ignotus, sed
Carthaginensis episcopus eorum Primianus hoc dixit. Primianus hoc
scriptum magistratui Carthaginis dedit, et a diacono suo dicendum apud
acta mandavit: Indignum est ut in unum conveniant filii martyrum et
progenies traditorum. Ecce convenimus in unum; quid ad ista
respondent? Si dicunt, Non est indignum: quare mentiti sunt,
quando indignum esse dixerunt? Si dicunt, Indignum est: quod
indignum est quare fecerunt? Uno modo se poterunt asserere, quod
indignum est non fecisse, et in illis Primiani verbis non fuisse
mentitos, si dicant, Indignum est quidem ut in unum conveniant filii
martyrum et progenies traditorum, sed nos ideo vobiscum in unum
convenimus, quia cognovimus vos non esse progeniem traditorum. Quod
si ita est, quare nobis jam convenientes in unum, ipsas calumnias
objecerunt, nisi forte ut etiam nos eos cognosceremus non esse filios
martyrum? Martyres enim testes dicuntur; testes autem Christi, veri
testes sunt. Isti autem falsi testes inventi sunt, qui traditionis
crimina et aliena aliis objecerunt, et nec ipsa probare potuerunt.
|
|