|
48. Jam vero illud inter hos eorum
contentiosissimos strepitus, quanti emendum fuit, quod cum diceremus
hoc nos proponere, ut crimina quae solent objicere nostrae communioni,
quae per omnes gentes dilatatur, probarent si possent, ut hinc eorum
separatio, utrum justa fuerit nosceretur; responderunt, alienam
causam nos agere velle, hoc est, transmarinarum Ecclesiarum, quibus
haec non objicerent, quoniam inter Afros esset ista contentio: illas
vero Ecclesias potius exspectare debere, ut eos sibi copulent qui in
hac Collatione vicerint, et ipsi cum eis habeant catholicum nomen?
Quid ergo adhuc quaeritis, quidve dubitatis, quam Ecclesiam tenere
debeatis? Ecce habetis eam, contra quam vestri episcopi causam se non
habere confessi sunt, cui communio nostra conjuncta est, unde ipsorum
communio separata est. Si enim modo eam exspectare debere dixerunt,
ut qui nostrum vicerint, ipsi ei copulentur, et cum illa teneant
catholicum nomen: jam utique majores nostri majores eorum ante
vicerunt; ideo illi Ecclesiae copulati catholicum nomen in ejus
unitate tenuerunt. Isti autem si a majoribus nostris jam in suis
majoribus victi sunt, quare nobiscum adhuc usque contendunt? Si autem
victi non sunt, quare non communicant illi Ecclesiae, quam negare
catholicam non valentes, nullam causam contra eam se habere confessi
sunt? Ecce Ecclesia catholica transmarina in tot gentibus dilatata,
quem debere exspectare dixerunt; ut eos sibi qui vicerint copulet,
quomodo exspectare debet eos sibi copulare qui vicerint, nisi ab eis
criminibus de quibus inter nos agitur, aliena sit? Nam si ab eis
aliena non est, etiam ipsa rea victa cum victis quomodo sibi est
copulatura victores? Porro si ab his criminibus, sicut fatentur,
aliena est; alieni et nos sumus, qui eidem communione cohaeremus.
Nam si propter istam communionem nos contaminat crimen alienum; et
ipsam, cui communicamus, crimen contaminat nostrum. Sed ipsa
confessi sunt non pollutam crimine Afrorum, quamvis ei Sacramentorum
communione socientur: ibi ergo convicti sunt nec nos pollui potuisse
crimine illorum, quibus Sacramentorum communione sociamur, quia nullo
nexu consensionis involvimur. Quanquam et ipsius Caeciliani victrix
causa eisdem verbis istorum facillime demonstratur. Si enim
confligentibus nobis exspectare debet Ecclesia transmarina ab istis
criminibus aliena, ut eos qui vicerint, sibi et catholico nomini
adjungat; tunc exspectabat, quando majores istorum cum Caeciliano
acriter confligebant. Ille ergo tunc vicit, quem sibi post conflictum
illa quae hoc exspectaverat copulavit. Aut si potuit et pollutum sibi
in Sacramentorum communione copulare, et sicut jam confessi sunt, ab
his criminibus impolluta persistere; multo magis vicimus hinc
ostendentes proprium onus quemque portare, et nec causam causae, nec
personam praejudicare personae.
|
|