CAPUT XXIX.

49. Jam vero ut mandato nostro, ubi universam causam complexi fueramus, nec repentinis verbis, sed conscriptis litteris respondendum putarent, quanti emendum fuit? Sic enim constitit eos respondere non potuisse his omnibus, quae in nostro mandato posita, nec attingere omnino suis litteris voluerunt. Neque enim potest aliquis dicere, prosecutionem nostram memoriter eos non potuisse retinere, et propterea rebus necessariis non omnibus respondere voluisse. Editum est eis mandatum nostrum per notoriam postulantibus, et hoc ipsum allegantibus, ut instructi possent ad omnia respondere. Et cum jam septem delecti essent a caeteris, qui omnia pro omnibus agerent, litteras tamen ipsas quibus nostro mandato respondere conati sunt, totius concilii sui nomine protulerunt, tanquam epistolam ab omnibus illis ad Cognitorem datam. Quam si nollemus admittere, jure optimo faceremus: neque enim ordinis erat, ut post injunctam septem hominibus causam, jam quidquam nisi per illos qui delecti fuerant, ageretur. Sed ne litteris nostris litteras eorum timuisse videremur, sine ulla haesitatione ut legerentur admisimus. Optandum enim, et ut dixi, emendum erat, ut post tot dierum dilationem, quam eis petentibus concesseramus, afferrent elucubratum laborem, in quo eos mandato nostro non respondisse, satis utrasque litteras legentibus appareret, et nos eisdem ipsis litteris eorum sine ulla dilatione mox respondisse constaret. Si enim homines tam tardo ingenio sunt, ut eos arbitrentur aliquid dixisse, in quibus locis mandati nostri tacere noluerunt; neminem puto esse tam stolidum, qui etiam in his locis aliquid eos respondisse existimet, in quibus omnino tacuerunt. Non enim parva vel quasi contemnenda sunt, cum in his potius omnis causa consistat.

50. Nam testimonia Scripturarum quibus asseruimus Ecclesiam cui communicamus, ab Jerusalem coeptam, toto terrarum orbe diffundi, tanquam omnino dicta non fuerint, praeterierunt magna mole divinae auctoritatis oppressi. Item quod in nostro mandato positum est de beato Cypriano, qui tolerandos potius in Ecclesia malos, quam propter eos Ecclesiam deserendam, et praecepto admonuit, et suo confirmavit exemplo, attingere omnino non ausi sunt: credo inintelligentes quod Cypriani auctoritatem si in aliquo scripto ejus labefactare tentarent, faterentur etiam nos recte auctoritati ejus non cedere, in eo quod de iterando Baptismo solent ejus placita vel decreta proferre: quam nec ipsam de Baptismo Cypriani sententiam aperte commemorare voluerunt, scientes etiam illic, si facerent, se offensuros esse naufragium; quoniam Cyprianus non reliquit unitatem; et cum eis in illa permansit, qui de hac re diversa senserunt: unde aut tunc Ecclesia perisse dicenda est, et non fuit jam ex qua nasceretur Donatus illorum; aut si, quod verum est, permansit Ecclesia, non in ea contaminant mali bonos, sicut Cyprianus etiam judicavit, qui cum diversa sentientibus in eadem diversitate permansit. Ac per hoc isti se detestando sacrilegio schismatis induerunt, qui propter nescio quorum crimina non probata, etiamsi vera essent, nullo modo se ab unitate toto orbe diffusa separare debuerunt. Hoc illi quantum intelligitur praevidentes, ab illo testimonio Cypriani, quod in nostro mandato commemoratum est, toto silentio transierunt.

51. Illud etiam quod in causa Maximianistarum ipsi quoque suo judicio declararunt, non propter malos unitatem deserendam, qui Maximiani socios a Maximiano dixerunt non fuisse pollutos, et eos inde quos damnaverunt, in honore integro susceperunt; et Baptismum Christi licet foris ab Ecclesia datum, agnoscendum potius quam destruendum esse monstrarunt, cum a Feliciano in schismate baptizatos, et cum illo postea receptos iterum baptizare non ausi sunt: etiam hoc ergo cum in nostro mandato legerent, tacendum potius et praetereundum, quam ulla contradictione refricandum esse censuerunt. Causam etiam Caeciliani a causa Ecclesiae in nostro mandato distinctam, et tamen etiam ipsam omni ex parte defensam, respondendo prorsus non attigerunt. Quis ergo eos illi mandato nostro respondisse arbitretur, quando contra haec omnia nullum verbum facere, nec saltem qualiscumque responsionis obumbratione conati sunt? Quod autem visi sunt respondere, legat qui voluerit, et judicet, eidem ipsi mandato nostro conferens litteras eorum, praeter responsionem, quam continuo reddidimus, qua omnia vanitatis eorum machinamenta subversa sunt .