CAPUT XXX.

52. Jam illud, si montes aureos daremus, quando emere possumus, quod (objecta sibi Maximiani causa, ut intelligerent eo modo non obfuisse Caeciliano concilium quo in eum absentem septuaginta episcopi quod voluerunt pronuntiaverunt, quomodo non obfuit Primiano cum similiter absentem pro Maximiano centum ferme episcopi damnaverunt) vehementissime perturbati et in horrendas contrusi angustias responderunt, nec causam causae, nec personam praejudicare personae; his paucissimis verbis totam nostram causam, de qua cum eis superius confligebamus, omnino invictam esse firmantes? Quid enim aliud agebamus tot testimoniis sanctorum eloquiorum, tanta auctoritate Prophetarum, Apostolorum, episcoporum ipsorumque adversariorum, demonstrantes bonos a malis Sacramentorum communione non pollui, si corde, voluntate, moribus, operibus diversas habeant causas, gerantque personas? Quid enim aliud laborabamus, nisi ut appareret, nec causam causae, nec personam praejudicare personae? Hoc ipsi breviter compulsi summa necessitate dixerunt, quia cum a nobis diu diceretur, veritati cedere noluerunt.