|
53. Illud etiam quibus thesauris, quibus
opibus, quibus pretiosorum lapidum aggeribus emendum fuit, quod
majores suos apud imperatorem Constantinum persecutos Caecilianum non
confiteri tantum, verum etiam profiteri atque gloriari minime
dubitarunt, eumque ab Imperatore damnatum etiam mentiendo asseverare
conati sunt? Ubi est illa vox, qua vos decipere consueverunt, nobis
invidiam concitantes, quod apud Imperatorem causam agamus Ecclesiae?
Ubi sunt verba Primiani apud acta magistratus Carthaginiensis
expressa: Illi portant multorum imperatorum sacras , nos sola
offerimus Evangelia? Ubi est illa praeclara laudatio, qua extollunt
separationem suam, dicentes, eam esse Ecclesiam veritatis quae
persecutionem patitur, non quae facit? Nempe elisa est, nempe
prostrata. Leguntur persecutiones eorum; negare non possunt, quia
leguntur etiam subscriptiones eorum. Tenemus eos confitentes,
profitentes, gloriantes majores suos Caecilianum apud Imperatorem
graviter persecutos: tenemus etiam Caecilianum eis persequentibus ab
Imperatore damnatum. Non ergo jam clament, segregationem suam ideo
esse Ecclesiam veritatis, quia persecutionem non facit, sed patitur:
aut fateantur non eam fuisse Ecclesiam veritatis, quando a majoribus
eorum Caecilianus patiebatur. Si enim continuo boni sunt qui
persecutionem patiuntur; bonus erat Caecilianus quando patiebatur.
Si autem potest quidem fieri ut et mali persecutionem patiantur, sed
boni non possunt esse qui faciunt; non erant boni majores eorum,
quando Caecilianum persequebantur. Porro si fieri potest ut et boni
faciant, et mali patiantur; non ideo nos culpandi sumus, nec ideo
isti laudandi, quia tale aliquid patiuntur, quale Caecilianum
majoribus suis facientibus passum esse gloriantur. Et tamen
Caecilianum ab Imperatore damnatum omnino non constitit: sed in ejus
absolutione atque purgatione, quae judicii episcopalis et imperialis
recitatione constiterat, nil postea probari potuit immutatum. Ita
factum est, ut remota Caeciliani damnatione de qua ipsi mentiti sunt,
remanserit persecutio quam majores suos fecisse confessi sunt.
54. Parum fuit ut Caecilianum ab Imperatore damnatum et mentiendo
gloriari auderent, et asserendo probare non possent: insuper etiam
probaverunt, et nostra in eam rem documenta fortius adjuverunt,
Caeciliani absolutionem mansisse firmissimam, non, sicut mentiti
fuerant, Imperatoris posteriore judicio in contrarium commutato. Nam
primo Milevitanae Ecclesiae catholicum episcopum Optatum recitandum
putaverunt, pollicentes inde se probaturos Caecilianum ab Imperatore
damnatum. Quae lectio cum magis contra eos recitaretur, nemo risum
potuit continere. Qui tamen risus non utique conscriptioni gestorum
potuisset adjungi, et omnino latuisset, nisi et ipsum latere non
sinerent dicentes, Audiant qui riserunt: hoc sane scriptum est, et
subscriptum. Quod enim pro se legi voluerunt, ambiguum fuit: unde
cum rectissime Cognitor jussisset paulo superius recitari, ut inde si
possent verba illa clarescerent; hoc recitatum est quod nolebant, id
est, Caecilianum fuisse purgatum; quem prius legendum dederant, non
sicut jactabant damnatum, sed Brixiae bono pacis retentum. Hic cum
dixisset, illis verbis Optatum damnationem Caeciliani extenuare
voluisse; dictum est eis, ut evidentem Caeciliani damnationem aliunde
recitarent, ut ab Optato eam extenuatam posset ostendi, qui
apertissime scripserat Caecilianum fuisse purgatum. Hoc cum facere
omnino non possent, interjectis atque consummatis omnium morarum
superfluis ambagibus, apertissime nos adjuvare coeperunt. Tanquam
enim a nobis essent instructi, vel tanquam nobiscum ad innocentiam
Caeciliani defendendam declarandamque delecti, cum quaereretur ab
eis, ut si possent ostenderent quod dicebant, posteriore judicio
Caecilianum ab Imperatore damnatum, cujus Imperatoris litteras
legeramus, quae illum ostenderant absolutum: protulerunt libellum
majorum suorum ad eumdem Constantinum imperatorem datum, quo
apertissime demonstrarent illius judicio se potius fuisse damnatos.
Contigit enim eis apud imperatoriam potestatem, quod inimicis sancti
Danielis, qui hoc ab eisdem leonibus passi sunt, quod pati voluerant
innocentem (Dan. VI, 24). Hic cum breviter admonuissemus
illum libellum pro nobis contra se potius recitasse, aliud addiderunt,
proferentes ejusdem imperatoris litteras ad Verinum vicarium datas,
ubi eos graviter detestatur, et Domini judicio qui jam in eos coeperat
vindicare, dimittens, ignominiosissima indulgentia de exsilio
relaxavit. Ita manifestissime constitit, non solum nullam Caeciliani
damnationem fuisse postea consecutam, verum etiam ejus absolutionem
atque purgationem, et poenam illorum detestabili indulgentia fuisse
firmatam. Haec tam excellentia documenta, quod fatendum est, non
habebamus in manibus, sed forsitan si alicubi esse audiremus, unde
nobis gratis dari non possent, quolibet praemio perveniremus, ut nobis
scribenda permitterentur. Quantum autem daremus, si venale
proponeretur, ut pro nobis etiam ab ipsis adversariis legerentur?
|
|