|
55. Quid videtur addi jam posse, ut
nos cumulatius adjuvarent? Et tamen addiderunt. Commemoraverunt enim
causam Felicis Aptugnensis , a quo Caecilianus fuerat ordinatus,
cui Felici traditionis crimen intenderant. Absoluto autem Caeciliano
cum perficiendae instaretur unitati, quaestionem de isto Felice
commoverant, eo modo posse arbitrantes Caecilianum jam purgatum
alienis criminibus irretiri. Etiam haec ergo causa Felicis discussa
est proconsulari judicio ; ubi liquidissime innocentia Felicis
apparuit. Sed quoniam quidam Ingentius, qui eidem judicio adversum
Felicem falsum se fecisse confessus est, nec puniri facile debuit ubi
causa episcopi vertebatur, nec facile a proconsule dimitti potuit tanti
criminis reus, nisi Imperatore consulto, quo instante illa omnia
gerebantur: retulit inde proconsul, et rescripsit Imperator, ut ad
ejus comitatum idem Ingentius mitteretur, volens majores istorum, a
quibus quotidie interpellabatur, in praesentia confutari; nihil tamen
dubitans de purgatione, imo eam verborum quoque suorum manifestatione
confirmans, sicut rescriptum ejus ostendit. Haec nos omnia documenta
causae Felicis in manibus habebamus, et disposueramus tradere
recitanda. In quo ipsi nos praevenerunt, et easdem Imperatoris
litteras de Ingentio ad se mittendo priores protulerunt; et
recitaverunt, jam fortasse nobis ea non recitaturis, quia sufficere
putabamus etiam causam Caeciliani ita peractam esse, ut nihil amplius
exigi videretur. Sed adversariis nostris id agentibus, ut persecutio
quam majores eorum apud Imperatores nostris majoribus fecerunt, et
eorum calumniae superatae cumulatius apparerent; quid faceremus, nisi
oblata libenter accipere, et gratias Domino in omnibus agere?
Constantini ergo litteras ipsi protulerunt, ipsi recitaverunt.
Incredibile videtur esse quod dico, sed gesta testantur: conscriptae
sunt eorum prosecutiones, tenentur subscriptiones. Ipsi, inquam,
recitaverunt, Constantinum scripsisse quod Aelianus proconsul in
causa Felicis audientiam praebuerit competentem, et quod a crimine
traditionis innocentem Felicem fuisse constiterit. Sed Ingentium ad
comitatum suum propterea mitti voluisse, ut his, inquit, qui in
praesentiarum agunt, et diuturnis diebus interpellare non desinunt,
praesentibus et coram assistentibus apparere et intimari possit,
frustra eos Caeciliano invidiam comparasse, et adversus eum violenter
insurgere voluisse. Ipsi recitaverunt. Quis nostrum hoc auderet
optare, ut quos iniquitas fecerat nostros accusatores, eos veritas
nostros faceret defensores ? Sic et illum Balaam, quem temporibus
antiquis ad maledicendum Dei populum conduxit iniquitas, benedicere
compulit veritas (Num. XXIII).
|
|