CAPUT XXXIII.

56. Sicut autem ordo consulum ostendit, quem tunc considerare temporis angustia non sinebat: neque enim praesto erant libelli qui consulares vocantur, aut quisquam eos rem tam inanem crederet objecturos, ut respondere nos vellent, quid misso Ingentio gestum fuerit, vel utrum omnino sit missus Ingentius, cum et innocentiam Felicis proconsularis sententia declaraverit, et eamdem sententiam responsio Imperatoris ab ipsis prolata et recitata firmaverit: et magis utique ipsi protulissent, si quid misso Ingentio pro se gestum fuisse confiderent: sicut ergo consulum ordo declarat, primo Caecilianus episcopali judicio Melchiadis est absolutus , deinde non post longum tempus Felicem proconsulari judicio constitit innocentem, ac sic postea Caecilianus etiam ab Imperatore inter partes cognoscente purgatus est: deinde post quatuor annos adversarii ejus ignominiosa illa indulgentia relaxati sunt. Nam Melchiades judicavit Constantino ter et Licinio iterum consulibus, sexto nonas octobres. Aelianus proconsul causam Felicis audivit, Volusiano et Anniano consulibus, quinto decimo calendas martias, id est, post menses ferme quatuor. Constantinus ad Eumalium vicarium de purgatione Caeciliani scripsit , Sabino et Ruffino consulibus, quarto idus novembres, id est, post biennium et menses prope, octo. Et idem imperator ad Valerium vicarium de illorum exsilio soluto, et eorum furore Deo vindici dimittendo, litteras dedit, Crispo et Constantino iterum consulibus, tertio nonas maias, id est, post quartum annum, et mensem ferme sextum. Unde sine ullis ambagibus liquidissime constat, sive misso ad comitatum Ingentio, sive non misso, nihil postea contra Caecilianum fuisse judicatum, imo eum judiciis quoque imperialibus victorem adversariorum et persecutorum suorum postea declaratum.