CAPUT XXXIV.

57. Eat nunc pars Donati, toties improbata, toties calumniosa, toties mendax, toties confutata, toties modis omnibus superata atque confusa: adhuc jactet judicem a nobis fuisse corruptum; quasi vox alia victis esse consueverit. Prorsus judex corrumpendus fuit, ut quod ipsi bene egerant, illius infirmaret auctoritas. Sed nec male illos egisse dixerim: imo vero optime egerunt, qui contra suos errores pro veritate tanta dixerunt. Nam si causa eorum consideretur, revera contra ipsos: si autem prosecutiones eorum legantur, magis secundum ipsos judicavit. An vero in ea causa ille qui medius erat adversaretur nobis, in qua illi qui ex adverso stabant, dixerunt, protulerunt, recitaverunt tanta pro nobis? Quid emere a judice deberemus, quando ab adversariis illa non emimus, quae judicem cogerent, etiamsi ab ipsis accepisset pecuniam, pro nobis ferre sententiam? Quanquam si non eum nossemus Deum timentem, et justitiae dilectorem, et ab omnibus hujusmodi sordibus alienum, nos in illum talem suspicionem dirigere deberemus; qui nimia patientia, cum eos videret premi veritate, nec eis videri vellet adversus, nimium patienter pertulit homines per inania vagantes, et tam multa superflua dicentes, et ad eadem toties convicta redeuntes; ut gesta tantis voluminibus onerata pene omnes pigeret evolvere, et quemadmodum acta causa sit legendo cognoscere: quod illi utrum magis inopia veritatis, an industria calliditatis egerint, nescio. Hinc tamen solum causam tam pessimam utcumque adjuvare potuerunt, quam potius deserere debuerunt. Denique si in illos qui egerunt, intendant caeteri accusationem, eosque potius asserant a nobis fuisse corruptos, ut tot prosecutionibus, vel a se prolatis lectionibus sic adjuvarent causam nostram, sic perimerent suam; nescio quemadmodum se possint defendere, et ab ista suspicione purgare, nisi forte dicant, Si corrupti essemus, causam tam malam, et per nos et per illos convictam, cito etiam finiremus: nunc vero vel inde credite nos ex animo adfuisse, et aliquid prodesse voluisse, quod multum loquendo egimus, ne quod actum est facile legeretur, et nos esse victos cito cognosceretur. Si hoc ab eis non fieret, nec ipsis, nec nobis jurantibus forsitan crederetur, illa quae pro nobis contra se, et tam multa dixerunt, et tam multa legerunt, gratis eos nobis omnia praestitisse. Nec tamen ipsis, sed Deo potius hinc agimus gratias. Ut enim illa omnia vel loquendo vel legendo pro causa nostra promerent atque propalarent, veritas eos torsit, non charitas invitavit.