|
58. Quapropter, fratres; si tamen non
irascimini quia fratres vocamus: illi enim cum hoc a nobis audirent,
injuriam sibi fieri apud acta dixerunt: nec mandato nostro admoniti,
ubi hoc ex propheta testimonium positum est, recolere potuerunt Deum
praecepisse: Dicite, Fratres nostri estis, his qui vos oderunt et
qui vos detestantur; ut nomen Domini honorificetur, et appareat illis
in jucunditate, ipsi autem erubescant (Isai. LXVI, 5, sec.
LXX). Ergo jam, fratres, appareat vobis nomen Domini in
jucunditate, quod super nos invocatum est, et cujus utrique
Sacramenta portantes, non immerito dicimur fratres: jam pacem amate,
consuetudinem calumniosam, et litigiosam , jam saltem convictam
confusamque relinquite: nec ipsos oderitis quando ad nos correcti
transeunt, sed quando in errore nefario permanentes vos adhuc usque
seducunt. Nec sibi ipsi magni videantur, quod eis honorem in unitate
deferimus quem possideant liberandi: hunc enim habentes extra unitatem
magis sunt inde damnandi. Signa quippe militaria perniciosius ab
usurpatoribus habentur, quam si omnino non haberentur, nec tamen eis
correctis et in castra Imperatoris redactis illa franguntur aut
abolentur; sed eos quos antea prodebant atque puniebant, jam ornare
incipiunt et munire. Quid adhuc attenditis ad eorum insanas querelas
et vana mendacia? Nocte causa finita est, sed ut nox finiretur
erroris. Nocte dicta sententia est, sed fulgens lumine veritatis.
Inclusos se tanquam in carcere fuisse conquesti sunt: ibi et nos
eramus; aut utrisque facta est injuria, aut utrisque adhibita
diligentia. Sed quomodo dicamus injuriam, quando in tam spatioso et
lucido et refrigeranti loco nos fuisse recolimus? Aut quomodo erat
carcer, ubi erat et judex? Postremo clausos fuisse nos nesciebamus,
qui simul intus eramus: ipsi unde sciunt, nisi quia fugere fortasse
voluerunt. Sed quis non videat quod ista inania et ridenda potius quam
refellenda de tali Cognitore non dicerent, si pro sua causa possent
validum aliquid invenire quod dicerent? Scimus quam multi vestrum, et
forte omnes aut pene omnes, dicere soleatis, O si in unum locum
convenirent o si aliquando conferrent, atque illis disputantibus
veritas appareret! Ecce factum est, ecce convicta est falsitas, ecce
apparuit veritas. quid adhuc fugitur unitas? quid adhuc contemnitur
charitas? Quid nobis est per hominum nomina dividi? Qui nos creavit
unus est Deus, qui nos redemit unus est Christus, qui nos consociare
debet, unus est Spiritus. Jam nomen Domini honoretur, et appareat
vobis in jucunditate, ut agnoscatis fratres vestros in ipsius unitate.
Jam in prosecutionibus episcoporum vestrorum, qui nos separabat error
est victus: aliquando in cordibus vestris vincatur et diabolus, et
gregi suo collecto atque pacato sit propitius qui hoc praecipit
Christus.
|
|