|
2. Quid adhuc attenditis humana mendacia, et
divina testimonia non attenditis? Quid adhuc victis hominibus
creditis, et veritati quae nunquam est victa non creditis? Veritas
enim Dei, sicut in ipsa etiam Collatione probavimus, perhibuit
testimonium Ecclesiae suae per multa documenta Scripturarum
sanctarum, per propheticas et evangelicas Litteras: et locus
designatus est unde Christi Ecclesia fuerat incoeptura; et fines
terrae, quo usque fuerat perventura. Per omnes gentes futuram
Ecclesiam suam Dominus dicit, incipientem ab Jerusalem (Luc.
XXIV, 47). Divina lectio recitatur, quemadmodum coeperit ab
Jerusalem, ubi primum congregatis fidelibus missus est de coelo
Spiritus sanctus (Act. II). Divinae lectiones recitantur,
quemadmodum se ab Jerusalem per vicina et longinqua diffuderit.
Expressa sunt nomina locorum, manifestata sunt nomina civitatum, in
quibus Ecclesia Christi apostolico labore fundata est. Quae loca et
civitates etiam Epistolas ab Apostolis accipere meruerunt: quas
Epistolas et ipsi in vestris congregationibus legunt, et tamen non
communicant eorum locorum et civitatum Ecclesiis, quae ipsas
Epistolas accipere meruerunt, objicientes eis nescio quae crimina
Afrorum, quod eorum contagione perierint; cum ipsi dixerint in hac
ipsa Collatione, quam modo Carthagini habuimus, quod nec causae
causa, nec personae persona praejudicet (Collat. 3, cap.
372).
|
|