|
3. Tunc autem hoc dixerunt, quando eis
diximus: Concilium quod contra Caecilianum profertis, sic non obest
absenti Caeciliano, quemadmodum concilium quod in causa Maximiani
factum est, ubi damnatus est Primianus, non obest absenti Primiano.
Protulerunt enim ibi septuaginta et quod excurrit episcopos, qui
absentem damnaverunt Caecilianum , cum proferantur plus minus centum
episcopi partis ipsorum, qui damnaverant absentem Primianum. Quia
ergo diximus eis, sic illud non obesse Caeciliano, quemadmodum hoc
non obest Primiano, quoniam contra absentes facta sunt ambo concilia;
continuo non invenientes quae responderent, et horribiles angustias
passi, dixerunt, Nec causam causae, nec personam praejudicare
personae: quod adversus omnes humanas calumnias in ore habet catholica
Ecclesia, nunc autem multo fortius multoque liberius, quando id quod
semper veritas tenuit, etiam inimicorum confessio confirmavit. Quis
ergo sine tristitia perferat gravi? Quis gemitum cohibeat? Quis non
in lacrymas et in vocem doloris erumpat, qui hoc digne consideraverit?
Ecce ut ab episcopis partis Donati damnatus Primianus non amittat
episcopatum, aut ut Primianus damnatus non inquietet partem Donati,
nec causae causa, nec personae persona praejudicat: ut autem
Caecilianus, quem absentem inimici similiter damnaverunt, non
deputetur episcopus, et contaminet omnes christianas gentes usque ad
terminos terrae, et causae causa, et personae persona praejudicat.
|
|