CAPUT IV.

4. Sed voce ipsius unitatis clament Ecclesiae Ponti, Bithyniae, Asiae, Cappadociae, caeterarumque orientalium regionum, ad quas beatus Petrus apostolus scribit (I Petr. I, 1): O pars Donati, non novimus quid dicatis; quare nobis non communicatis? Si Caecilianus mali aliquid fecit, quod nobis non probatum est nec demonstratum, tamen si mali aliquid fecit, quare nobis praejudicat? Si nos audire non vultis, vos ipsos audite dicentes, Nec causae causa, nec personae persona praejudicat. An usque adeo potest vestra perversitas, ut haec verba valeant ne vobis praejudicet Primianus, et haec verba non valeant ut nobis praejudicet Caecilianus? Clament etiam similiter Ecclesiae orientales septem ad quas scribit apostolus Joannes, Ephesi, Smyrnae, Thyatirae, Sardis, Philadelphiae, Laodiciae, Pergami (Apoc. I, 11), et dicant: Quid vobis fecimus, fratres, qui potius Donati quam nostrae communionis esse voluistis? Si Caecilianus peccavit, quamvis et ipsius crimen non potuistis ostendere, quia sicut Primianus vester, sic absens etiam iste damnatus est: verumtamen qualiscumque ille fuerit, nos vobis quid fecimus? Quare christiani cum christianis pacem habere non vultis? Quare in nobis communia Sacramenta rescinditis? Quid vobis fecimus? Quare Primiani causa non praejudicat parti Donati, nisi quia verum est quod dixistis, Nec causae causa, nec personae persona praejudicat? Quare ergo causa Caeciliani praejudicat haereditati Christi, in qua sumus Apostolorum labore plantati? Ad unam nostrum scribit apostolus Joannes, quod habeat pauca nomina in Sardis, eorum qui non inquinaverunt vestimenta sua (Id. III, 4); nec tamen ab eis qui in ipsa Ecclesia immundi fuerunt, illorum paucorum vestimenta polluta sunt: quoniam verum est quod dixistis, nec causam causae, nec personam praejudicare personae. Quomodo ergo potest causa et persona Caeciliani praejudicare nobis? Aut si non praejudicat, quare separamini a nobis? Dicant etiam Ecclesiae ad quas Paulus apostolus scribit, Romanorum, Corinthiorum, Philippensium, Colossensium, Thessalonicensium; nam de Galatia et Epheso supra jam dictum est: dicant ergo et istae, Litteras ad nos datas, fratres, quotidie legitis, qui vultis adhuc esse de parte Donati. In ipsis Epistolis per nomen pacis nos Apostolus salutavit, dicens, Gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Jesu Christo. Quare pacem in nostris Epistolis legendo didicistis, et eam nobiscum tenere noluistis? In tam longinquis terris trans mare positis Afrum nobis objicitis Caecilianum: certe verum est quod dixistis, Nec causae causa praejudicat, nec personae persona. Quae est ista privata et peculiaris sanctificatio, qua vobis licet ut Afrae parti Donati causa non praejudicet Afri Primiani, nec personae Primiani Carthaginensis praejudicet persona Mustitani Feliciani, et ad nos Africana praejudicia tam longe mittantur ut nobis praejudicet causa Caeciliani?

5. Dicat etiam catholica Ecclesia in ipsa Africa constituta et per pacem atque unitatem Christi illis omnibus communione copulata: dicat etiam ipsa, Nec mihi Caeciliani causa praejudicat, contra quem absentem septuaginta episcoporum est prolata sententia; quia non praejudicat Ecclesiae quae toto orbe diffunditur in cujus communione permaneo: aut certe praejudicet parti Donati causa Primiani, quem sui collegae similiter absentem numerosiore concilio damnaverunt. Si autem ideo non praejudicat, quia nec causa causae, nec persona personae, multo magis servanda est ista justitia erga unitatem catholicam Christi, si eam servari erga se postulat pars Donati. Hoc Ecclesia catholica in Africa constituta proclamat: O pars Donati, tu ista verba dixisti, tu ista verba tua recognovisti, tu istis verbis etiam subscripsisti, Nec causa causae, nec persona personae praejudicat. Ego inter spiritus olim requiescentium recito Caecilianum, tu adhuc vides et tecum habes in corpore Felicianum, a quo damnatus est Primianus. In ipsa Primiani causa Felicianum damnasti, et eum postea sicut erat, episcopum Primiano tibique sociasti. Si tantum valet quod nec causa causae praejudicat, nec persona personae, ut tibi non praejudicet hodie tecum viventis communio Feliciani; mihi quomodo praejudicat olim defuncti memoria Caeciliani?

6. Quid ad ista respondent, qui vobis adhuc jactant inania, et suae saluti, si non se correxerint, nocitura mendacia? Quid adhuc dicunt nos judicem corrupisse, ut pro nobis sententia proferretur? Numquid et tanti apud vos meriti episcopum praeclarissimum defensorem corrupimus, ut pro nobis talia loqueretur ? Hoc enim agebamus omnibus viribus, hoc instabamus, ut Caeciliani causa atque persona, qualiscumque ille fuerit, ad causam et personam Ecclesiae, quam Deus suis sanctis testimoniis roboravit, non pertinere ostenderetur. Hoc agebamus etiam similitudinibus evangelicis, ut causa et persona zizaniorum non praejudicaret causae et personae tritici, quamvis in eodem agro eadem pluvia simul crescerent usque ad messem, quando separari oporteret: ut causa et persona paleae non praejudicaret personae frumenti, quamvis in eadem area simul triturarentur, donec novissima ventilatione separarentur: ut causa et persona haedorum non praejudicaret causae et personae ovium, quamvis communibus pascuis utraque pecora permixta serventur, donec a pastore summo, in judicio novissimo, alii ad sinistram, alii ad dexteram segregentur: ut causa et persona piscium malorum non praejudicaret causae et personae piscium bonorum, quamvis intra eadem retia tenerentur in extremo littore separandi, hoc est, in fine maris, quod significat finem saeculi (Matth. III, XIII et XXV). Quibus parabolis et figuris Ecclesia praenuntiata est usque ad finem saeculi bonos et malos simul habitura, ita ut mali bonis obesse non possint, cum vel ignorantur, vel pro pace et tranquillitate Ecclesiae tolerantur, si eos prodi aut accusari non oportuerit, aut aliis bonis non potuerint demonstrari: ita sane ut nec emendationis vigilantia quiescat, corripiendo, degradando, excommunicando, caeterisque coercitionibus licitis atque concessis, quae salva unitatis pace in Ecclesia quotidie fiunt secundum praeceptum apostolicum charitate servata, qui dixit, Si quis autem non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate; et nolite commisceri cum eo, ut erubescat; et non ut inimicum existimetis, sed corripite ut fratrem (II Thess. III, 14, 15). Sic enim et disciplina servat patientiam, et patientia temperat disciplinam; et utrumque refertur ad charitatem, ne forte aut indisciplinata patientia foveat iniquitatem, aut impatiens disciplina dissipet unitatem.