|
7. Ista cum fiunt a bonis, non inquinantur a
malis; quia nec eorum peccatis consentiendo communicant, et ab eis,
et si non corporali segregatione, tamen spirituali vitae
dissimilitudine et morum diversitate discedunt, eo modo obedientes
praecepto dominico quo ait, Discedite inde, et immundum ne
tetigeritis (Isai. LII, 11). Nam qui hoc non spiritualiter
observandum putant, arrogantia vanitatis in illud incidunt quod per
eumdem prophetam Dominus detestatur dicens, Qui dicunt, noli me
tangere, quoniam mundus sum, hic fumus indignationis meae (Id.
LXV, 5). Hoc episcopi vestri faciendum putaverunt, quando
utrisque nostrum a judice oblato consessu, nobiscum sedere noluerunt,
dicentes scriptum sibi esse, ne cum talibus sedeant, illud utique non
spiritualiter, sed carnaliter intelligentes quod in Psalmo positum
est, Et cum impiis non sedebo: et tamen fecerunt quod in eodem ipso
loco Psalmi pariter prohibetur. Nam ibi dicit Propheta, Et cum
iniqua gerentibus non introibo (Psal. XXV, 5, 4). Si ergo
quia nos iniquos vel noverant vel putabant, ideo nobiscum sedere
noluerunt; quare, quod similiter prohibetur, nobiscum introierunt,
ex parte sancti, ex parte polluti: nisi quia Scripturas sanctas non
intelligendo et carnaliter sapiendo ipsam unitatem dissipaverunt?
8. Non itaque polluunt mali bonos in eodem agro, in eadem area, in
eisdem pascuis, in eisdem retibus constituti; quia non eis communicant
boni, sed altari et Sacramentis Dei. Communicant autem malis, qui
consentiunt factis malorum. Scriptum est enim: Non solum qui faciunt
ea, verum etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32).
|
|