|
Cum vero mali pacis conservandae necessitate
tolerantur, non iniquitatis communicandae societate appetuntur, ut cum
zizaniis triticum suavem pluviam pariter bibat, servet tamen
ubertatem, suam, nec convertatur in zizaniorum sterilitatem, sed
utrumque simul usque ad messem crescat, ne forte cum colliguntur
zizania, eradicetur simul et triticum, nullam cum bonis habent mali
participationem salutis vel perditionis. Quae enim participatio
justitiae cum iniquitate? Nullam cum bonis habent mali societatem
regni, aut ignis aeterni. Quae enim societas luci ad tenebras? Non
habent mali cum bonis consonantiam vitae ac voluntatis. Quae enim
consonantia Christi ad Belial? Non habent boni cum malis partem,
nec in poena criminis nec in praemio pietatis. Quae enim pars fideli
cum infideli (II Cor. VI, 14, 15)? Et cum intra eadem
retia donec ad littus perveniant, pariter divina Sacramenta
percipiunt, isti sociantur, illi dissociantur; isti consonant, illi
dissonant; isti habent partem cum misericordia, illi cum judicio:
quoniam misericordiam et judicium cantat Ecclesia Domino (Psal.
C, 1): et qui manducat indigne, judicium non alteri, sed sibi
manducat (I Cor. XI, 29). De ipso quippe pane, et de ipsa
dominica manu et Judas partem, et Petrus accepit: et tamen quae
societas, quae consonantia, quae pars Petro cum Juda? Quoniam nec
causa causae praejudicat, nec persona personae.
9. Sive ergo exeant, de quibus scriptum est, Ex nobis exierunt,
sed non erant ex nobis (I Joan. II, 19): sive intus esse
videantur, de quibus beatus Cyprianus apertissime loquitur, dicens,
Nam etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet
aut fides aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia
cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus (Epist. ad Maximum).
Quibus verbis episcopi vestri nihil omnino ausi sunt respondere,
quamvis diu frustra contenderint, quod non in Ecclesia praedicta sint
futura zizania, quia dixit Dominus,
(Matth. XIII, 38); nec dixit, Ager est Ecclesia. Nos
autem mundum pro Ecclesiae significatione positum dicebamus, sicut
etiam Cyprianus intellexit, quia per totum mundum futura
praefigurabatur Ecclesia. Unde illi dicebant, mundum semper in malam
significationem positum; et testimonia de Scripturis debant, quia
scriptum est, Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in
illo (I Joan. II, 15): et caetera talia. Nos vero non solum
in malam, sed etiam in bonam significationem mundum in Scripturis
positum respondebamus, ut commemorabamus inter alia etiam illud quod
scriptum est, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II
Cor. V, 19): qui utique non sibi reconciliat nisi Ecclesiam.
|
|