CAPUT VII.

Sive ergo exeant mali, sive intus vel ignorentur, vel videantur, hoc agit misericordia et justitia Dei, ut sibi ad mala non consentientibus bonis mali non obsint, sed utrique propriam sarcinam portent: ut nec filius accipiat peccata patris, nisi eum fuerit in malis imitatus; sed anima quae peccaverit, ipsa moriatur (Ezech. XVIII, 4). Cum ergo quisque malis consentit ad malum, jam unam causam habet cum eis, et totius societatis malorum fit una persona: ac per hoc cum simul pereunt simulque damnantur, causa sua et persona sua cuique praejudicat, non aliena. Cum vero boni et mali idem verbum Dei simul audiunt, et simul Dei Sacramenta percipiunt, et tamen dissimiles habent actuum suorum causas, et dissimiles gerunt voluntatis diversitate personas, eumdem cibum sanctum aliis manducantibus digne, aliis indigne, nec causa causae praejudicat, nec persona personae.

10. Ac per hoc quaecumque testimonia divinarum Scripturarum episcopi vestri commemorare potuerunt, quibus ab omni malorum hominum permixtione pura praenuntiabatur Ecclesia, non qualis nunc est illis testimoniis praenuntiabatur, sed qualis post istam mortalitatem in vita aeterna futura est. Et quaecumque testimonia Scripturarum posuerunt de filiis, quos merito parentum imitando malitiam, unam cum eis causam habere voluerunt: quod non intelligentes divina testimonia secum pugnare cogebant, nec utrasque voces Dei pro diversitate temporum, causarum, personarumque distinguentes in concordiam redigebant, sed sicut contra nos ipsi, ita etiam volebant inter se ipsa divina documenta pugnare. Nec mirum si pacem Scripturae Dei non intelligebant, qui pacem cum ejus Ecclesia non habebant.