|
Beatissimo patri AUGUSTINO episcopo, OROSIUS.
1. Jam quidem suggesseram Sanctitati tuae, sed Commonitorium
suggestae rei tunc offerre meditabar, cum te expeditum animo ab aliis
dictandi necessitatibus esse sensissem. Sed quoniam domini mei, filii
tui, Eutropius et Paulus episcopi, eadem qua et ego puer vester,
salutis omnium utilitate permoti, commonitorium jam dederunt de
aliquantis haeresibus, nec tamen omnes significarunt; necesse fuit me
festinato edere et coacervare in unum omnes perditionum arbores cum
radicibus et ramis suis, et offerre ignienti spiritui tuo, ut tu viso
agmine perspectaque nequitia, permetiaris quam possis dispositionem
adhibere virtutis . Tu tantum, beatissime pater, malignas aliorum
plantationes vel insertiones crue atque succide, et veram sparge
sementem, nobis de tuis fontibus rigaturis. Ego testem Deum
spondeo, et incrementum operis tui spero, quia terra illa quae nunc
ingratos fructus insincere culta exhibet, si eam de manna illo
recondito tu apud me mandando et replendo visitaveris, usque in
centesimum fructum profusa aliquando liberius ubertate proficiet. Per
te Dominus Deus noster, per te, inquam, beate pater, quos
castigavit in gladio, emendet in verbo. Ad te per Deum missus sum;
de te per eum spero, dum considero qualiter actum est, quod huc
venirem. Agnosco cur venerim: sine voluntate, sine necessitate,
sine consensu de patria egressus sum, occulta quadam vi actus, donec
in istius terrae littus allatus sum. Hic demum in eum resipui
intellectum quod ad te venire mandabar. Impudentem non judices, si
accipis confitentem. Fac me ad dilectam dominam meam idoneum
negotiatorem inventa margarita (Matth. XIII, 46), non
fugitivum servum eversa substantia reverti. Dilacerati gravius a
doctoribus pravis, quam a cruentissimis hostibus sumus. Nos
confitemur offensam, tu pervides plagam: quod solum superest,
adjuvante Domino largire medicinam. Breviter ergo et quid ante male
plantatum convaluit, et quid postea pejus insertum praevaluit,
ostendam.
2. Priscillianus, primum in eo Manichaeis miserior, quod ex
Veteri quoque Testamento haeresim confirmavit, docens animam quae a
Deo nata sit, de quodam promptuario procedere, profiteri ante Deum
se pugnaturam, instrui adhortatu angelorum: dehinc descendentem per
quosdam circulos a principatibus malignis capi, et secundum voluntatem
victoris principis in corpora diversa contrudi, eisque adscribi
chirographum. Unde et Mathesim praevalere firmabat, asserens quod
hoc chirographum solverit Christus, et affixerit cruci per passionem
suam: sicut ipse Priscillianus in quadam epistola sua dicit:
|
“Haec
prima sapientia est, in animarum typis divinarum virtutum intelligere
naturas, et corporis dispositionem. In qua obligatum coelum videtur
et terra, omnesque principatus saeculi videntur adstricti sanctorum
dispositiones superare. Nam primum Dei circulum et mittendarum in
carne animarum divinum chirographum, Angelorum et Dei et omnium
animarum consensibus fabricatum Patriarchae tenent, qui contra
formalis militiae opus possident:”
|
|
et reliqua. Tradidit autem nomina
Patriarcharum membra esse animae, eo quod esset Ruben in capite,
Juda in pectore, Levi in corde, Benjamin in femoribus: et
similia. Contra autem in membris corporis, coeli signa esse
disposita, id est, arietem in capite, taurum in cervice, geminos in
brachiis, cancrum in pectore, etc. Volens subintelligi tenebras
aeternas, et ex his principem mundi processisse. Et hoc ipsum
confirmans ex libro quodam, qui inscribitur Memoria Apostolorum, ubi
Salvator interrogari a discipulis videtur secreto, et ostendere quia
de parabola evangelica quae habet, Exiit seminans seminare semen suum
(Matth. XIII, 3), non fuerit seminator bonus: asserens,
quia si bonus fuisset, non fuisset negligens, non vel secus viam, vel
in petrosis, vel in incultis jaceret semen; volens intelligi hunc esse
seminantem, qui animas captas spargeret in corpora diversa quae
vellet. Quo etiam in libro de principe humidorum et de principe ignis
plurima dicta sunt, volens intelligi, arte, non potentia Dei, omnia
bona agi in hoc mundo. Dicit enim esse virginem quamdam lucem, quam
Deus, volens dare pluviam hominibus, principi humidorum ostendat:
qui dum eam apprehendere cupit, commotus consudet, et pluviam faciat,
et destitutus ab ea, mugitu suo tonitrua concitet. Trinitatem autem
solo verbo loquebatur: nam unionem absque ulla existentia aut
proprietate asserens, sublato et, Patrem , Filium, et Spiritum
sanctum, hunc esse unum Christum dicebat.
3. Tunc duo cives mei, Avitus, et alius Avitus, cum jam tam
turpem confusionem per se ipsam veritas sola nudaret, peregrina
petierunt. Nam unus Jerosolymam, alius Romam profectus est.
Reversi, unus retulit Origenem, alius Victorinum: ex his duobus,
alter alteri cessit; Priscillianum tamen ambo damnarunt. Victorinum
parum novimus; quia adhuc pene ante editiones suas, Victorini
sectator cessit Origeni. Coeperunt ergo ex Origene magnifica plura
proponi, quae ex modica occasione veritas ipsa praecederet. Didicimus
enim de Trinitate doctrinam satis sanam, omnia quae facta essent, a
Deo facta esse, et omnia bona valde, et facta de nihilo: tunc deinde
Scripturarum solutiones satis sobrias . Omnia haec statim a
sapientibus fideli pristinorum expurgatione suscepta sunt. Remansit
sola offensa de nihilo. Credere enim persuasum erat esse animam: non
tamen persuaderi poterat factam esse de nihilo; argumentantes, quia
voluntas de nihilo esse non possit. Hoc pene usque ad nunc manet .
Isti vero Aviti duo, et cum his sanctus Basilius Graecus qui haec
beatissime docebant , quaedam ex libris ipsius Origenis non recta, ut
nuper intelligo , tradiderunt. Primum omnium antequam facta
apparerent, semper in Dei sapientia facta mansisse dicentes, hoc
verbo: Deus enim quaecumque fecit faciendo non coepit. Deinde
dixerunt Angelorum, Principatuum, Potestatum, animarum ac
daemonum, unum principium, et unam esse substantiam: et vel
archangelo, vel animae, vel daemoni locum pro meritorum qualitate
datum esse, utentes hoc verbo: Majorem locum minor culpa promeruit.
Mundum novissime ideo esse factum, ut in eo animae purgarentur, quae
ante peccaverunt. Ignem sane aeternum, quo peccatores puniantur,
neque esse ignem verum, neque aeternum, praedicaverunt, dicentes,
dictum esse ignem, propriae conscientiae punitionem: aeternum autem
juxta etymologiam graecam, non esse perpetuum, etiam latino testimonio
adjecto; quia dictum sit, in aeternum, et, in saeculum saeculi
(Psal. IX, 6, etc.) postposuerit aeterno: ac sic omnes
peccatorum animas post purgationem conscientiae in unitatem corporis
Christi esse redituras. Voluerunt etiam de diabolo asserere, sed non
praevaluerunt: eo quod cum substantia in eo bona facta perire non
possit, exusta in totum malitia, diaboli aliquando salvandam esse
substantiam. De corpore vero Domini sic tradiderunt: quia cum usque
ad nos veniens Filius Dei post tot millia annorum, otiosus eo usque
non fuerit, sed praedicans remissionem angelis, potestatibus, atque
universis superioribus, cum qualitatem formae eorum quos visitaret
assumeret, usque ad palpabilitatem carnis assumptionis specie
transivisse: hoc passione et resurrectione determinans, rursus donec
usque ad Patrem veniret ascendendo tenuasse: ita neque depositum
unquam fuisse corpus, nec in corpore ullo regnantem circumscribi
Deum. Creaturam quoque subjectam corruptioni, non volentem,
intelligendam esse dicebant, solem et lunam et stellas; et haec non
elementarios esse fulgores, sed rationales potestates: praebere autem
servitium corruptioni, propter eum qui subjecit in spe (Rom.
VIII, 20).
4. Hoc, sicut retinere potui, breviter expositum est, ut
perspectis omnibus morbis medicinam adhibere festines. Est veritas
Christi in me, quia propter venerabilem reverentiam Sanctitatis tuae
esse impudens non auderem, nisi evidenti judicio et ordinatione Dei ad
illius tanti et talis populi, cui sicut peccanti plaga imposita est,
sic post plagam cura debetur, remedia proferenda te electum, me missum
esse cognoscerem. Memor mei, beatissime pater, multorumque qui mecum
velut ros eloquium tuum ut super eos descendat exspectant, esse
dignare.
|
|