|
1. Respondere tibi quaerenti, dilectissime fili Orosi, nec ad
omnia debeo, quae in tuo Commonitorio posuisti, nec omnino non
debeo, ne studium tuum, quod mihi gratissimum est, contempsisse
videar, et ob hoc intemperanter offendam. Nam in quibusdam opusculis
nostris, quae vel legisti, vel legere poteris, multa dicta sunt,
quae valeant adversus haeresim Priscillianistarum: quamvis non mihi
eos proposuerim refellendos; sed cum aliud agerem, etiam hoc me egisse
nunc intelligo, quando ex te audio quid illi sentiant. Quod enim est
adversus Manichaeos multis a me locis de anima disputatum, quae licet
secundum quemdam modum suum sit immortalis, tamen in deterius
deficiendo et in melius proficiendo mutabilis esse convincitur, et per
hoc non esse de Dei substantia dilucidissime ostenditur, simul quoque
Priscilliani dogma subvertit. Hoc enim uno firmissime constituto,
quod et verissimum est, et in seipso unusquisque admonitus facillime
agnoscit, neque illi, neque isti inveniunt unde suas fabulas texant.
Quid autem opus est ire per amputandos ramos loquacissimi erroris,
cujus radicem effodere atque exstirpare compendium est; cum praesertim
et ipse gratuleris, jam illa fabulosissima deliramenta apud vos esse
convicta?
|
|