|
14. Sed alia est, ut dixi, ista quaestio; alia de sideribus et
sole et luna, utrum vel rationales habeant spiritus in his conspicuis
corporibus lucidisque: quae corpora esse qui dubitat, quid sit omnino
corpus ignorat. Neque ista multum ad nos pertinent, ut ea summo
studio indagare curemus, quae remota sunt a sensibus nostris et ab
intellectu infirmitatis humanae, nec in ipsis Scripturis ita posita,
ut nobis eorum sit mandata cognitio. Imo vero ne praecipiti suspicione
in fabulas sacrilegas irruamus, clamat Scriptura divina, Altiora te
ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae tibi
praecepit Dominus, illa cogita semper (Eccli. III, 22): ut
magis in istis temeraria praesumptio, quam cauta ignoratio culpanda
videatur. Certe ait Apostolus, Sive Sedes, sive Dominationes,
sive Principatus, sive Potestates (Coloss. I, 16). Et esse
itaque Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates in
coelestibus apparatibus, firmissime credo, et differre inter se
aliquid indubitata fide teneo: sed, quo me contemnas, quem magnum
putas esse doctorem, quaenam ista sint, et quid inter se differant
nescio. Nec ea sane ignorantia periclitari me puto, sicut
inobedientia, si Domini praecepta neglexero; et ideo puto Spiritu
Dei per auctores nostros, scriptores sanctorum eloquiorum, non plene
exposita, sed raptim tacta atque perstricta; ut si cui forte tali
quales nos sumus, per altiorem revelationem aliquid hujusmodi fuerit
demonstratum, non se inferiores fuisse credat eos, per quos nobis
canonicarum Scripturarum sancta praeconia ministrata sunt. Quantum
enim quisque sciendo profecerit, tanto se infra illas Litteras
inveniet, quas Deus tanquam firmamentum supra omnia humana corda
constituit. Non itaque opus est plus sapere, sed sapere ad
temperantiam, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei
(Rom. XII, 3). Docebunt te ista fortasse doctiores, si ad
illos afferas tantam discendi scientiam, quantam sciendi habes curam;
ne incognita pro cognitis opineris; ne non credenda credas, vel
credenda non credas. Imo docebit ille unus Magister et verus, sive
per illos, sive quibus modis voluerit, qui te pro sua Ecclesia
laborantem intus inspicit, ubi et hoc in te contulit: ipse reserabit
latius veritatem, qui pulsantem pervidet, quam donare dignatus est,
charitatem .
|
|