|
2. Sed de anima quaestionem adhuc usque versari, utrum eam Deus
(quoniam particulam vel defluxionem ejus non esse jam constat) ex
nihilo creasse dicendus sit, eo quod durum et impium videatur
voluntatem Dei dicere nihil esse, quo volente creata est: hoc quidem
jam non pertinet ad redarguendam Priscilliani sacrilegam vanitatem.
Sive enim ex nihilo facta sit anima, sive hoc propterea dicendum non
sit, quia Dei voluntate facta est, quae voluntas utique non est
nihil: tamen quia facta, et Dei natura non est , profecto haeresis
illa refellitur, quae animam primitus naturam Dei esse contendit, ut
habeat unde concinnet ibi quidquid aliud falsitatis adjungit. Verum
quia et istam quaestionem spernere et indiscussam relinquere non
oportet; quaerendum est ab istis, qui propterea nolunt animam ex
nihilo factam credere, ne voluntatem Dei qua facta est nihil esse
asserant, quaerendum est ergo ab eis, utrum nullam creaturam ex nihilo
factam esse fateantur. Si enim id putant, verendum est ne aliam
quamdam naturam conentur inducere, quae neque Deus sit, nec tamen
nihil sit, quam velut materiam sibi subjectam nisi Deus haberet, unde
faceret quidquid fecit invenire non posset. Nam dum quaeritur unde
creaturam suam Deus fecerit, quaedam materies quaeritur: sicuti est
fabro lignum, vel quodlibet corpus, quod nisi habuerit, ea facere
quae ab ejus arte expetuntur, omnino non poterit. Cum ergo
respondetur, Ex nihilo; quid respondetur, nisi nullam ei subjectam
fuisse materiam, quam ipse non fecerat, ut haberet unde faceret, si
quid vellet, et quam nisi haberet, facere non valeret? Materies
quippe mundi, quae in rebus mutabilibus utcumque dignoscitur, ab ipso
constituta est, a quo constitutus est mundus. Quapropter etsi fecit
aliquid Deus aut facit ex alia quacumque re; non tamen ex ea re fecit
aut facit, quam ipse non fecerit. Quamobrem sequestrata paululum
animae natura, si fatentur Deum aliquid fecisse de nihilo, attendant
et videant, quidquid illud est, eum voluntate fecisse; non enim
aliquid fecisset invitus: nec tamen ideo eamdem voluntatem nihil esse,
quia voluntate ab illo aliquid ex nihilo factum est. Cur ergo de anima
timent dicere, quod de aliis quibuslibet rebus non dubitant dicere?
Aut si animam tantummodo voluntate Dei perhibent factam, caetera eum
non voluntate fecisse contendunt; quid absurdius, quid insanius dici
potest? Quod si omnia quae fecit, voluntate utique fecit; nec
tamen, cum hoc dicimus, eamdem voluntatem nihil esse dicimus: hoc et
de anima accipiant.
|
|