|
4. Jam vero quod dolendum addidisti, ex Priscilliani haeresi ad
errorem Origenis apud vos homines fuisse delapsos, nec ab illa peste
potuisse sanari, nisi et ipsa medicina morbidum aliquid intulisset;
non est quidem dolor iste culpandus: veritas enim debuit, non falsitas
pellere falsitatem; nam hoc, mutare est malum, non evitare.
Verumtamen quia de ipso Deo creaturarum omnium conditore, hoc est,
de ipsa coaeterna et incommutabili Trinitate, ab eis qui ad vos libros
Origenis attulerunt, id traditum esse commemoras quod veritas habet;
contra quam veritatem Priscillianus Sabellianum antiquum dogma
restituit, ubi ipse Pater qui Filius, qui et Spiritus sanctus
perhibetur, hoc iste pejor, quod etiam de anima ita sentit, ut non
eam propriam velit habere naturam, sed de ipso Deo tanquam particulam
defluere, et tam deformiter inquinari atque in deterius commutari cum
Manichaeis audeat affirmare: non parum boni ex libris illis provincia
vestra percepit, in ea re maxime in qua capitaliter erratur; de
Creatore quippe, non de creatura, tam falsa et tam nefaria
sentiuntur. Sive ergo in hanc fidem qui deviaverant restituti sunt,
sive qui eam nondum noverant, illarum disputationum lectione
didicerunt, hoc se gaudeant didicisse quod sanum est. Quod autem et
in eis erroris est, quanquam te cognovisse jam videam; tamen
quemadmodum contra talia disseratur, ibi melius discere poteris, ubi
error ipse et olim exortus est, et non olim proditus.
|
|