|
5. Quantum possum tamen etiam ego commoneo, ut de diaboli
angelorumque ejus correctione et in pristinum statum reparatione sapere
nihil audeas: non quia diabolo et daemonibus invidemus, et eo modo
quasi vicem malevolentiae rependimus, cum illi non ob aliud nisi
invidentiae stimulis agitati, nostra itinera quibus in Deum tendimus
perturbare conentur; sed quia ultimae sententiae summi et veracissimi
Judicis, ex nostra praesumptione addere nihil debemus. Ipse enim se
similibus eorum dicturum esse praedixit: Ite in ignem aeternum, qui
paratus est diabolo et angelis ejus. Nec movere debet, ut hoc loco
aeternum pro diuturno accipiamus, quod alibi scriptum est, In
aeternum et in saeculum saeculi (Psal. IX, 6). Latinus quippe
interpres noluit dicere, In aeternum et in aeternum aeterni. Sed
quoniam id quod AION graece dicitur, et saeculum et aeternum
interpretari potest, commodius alii interpretes transtulerunt, In
saeculum et in saeculum saeculi. Sed non hoc dictum est ubi dictum
est, Ite in ignem aeternum. Non enim dictum est AIONA, sed
AIONION: quod si a saeculo declinatum esset, saeculare latine
diceretur, non aeternum, quod nemo interpres unqua mausus est dicere.
Quapropter licet latine saeculum cum aliquo fine intelligatur,
aeternum vero nisi id quod sine fine est, non soleat appellari;
AION autem graece aliquando aeternum, aliquando saeculum
significare intelligatur: tamen quod ex hoc nomine derivatur et
appellatur AIONION, nec ipsi Graeci, quantum existimo, solent
intelligere, nisi id quod non habet finem. Nos autem sive AIONA
sive AIONION non solemus dicere nisi aeternum; sed AIONA
dicimus et saeculum, AIONION autem non nisi aeternum. Quamvis
quidam interdum etiam aeternale audeant dicere, ne latinae linguae
deesse videatur ab eodem nomine derivatio.
6. Et fortasse quidem secundum morem Scripturarum inveniant isti
aliquid etiam AIONION dictum, quod sine fine non sit, sicut
Deus in libris Veteris Testamenti assidue dicit; Hoc vobis erit
legitimum aeternum (Exod. XXVIII, 43; Levit. XVI,
34, etc.); quod graecus habet AIONION: cum de talibus
sacramentis eo modo saepe praeciperet, quae finem fuerant habitura;
quanquam si diligentius dicta intelligantur, ea fortasse quae illis
sacramentis significabantur, finem non erant habitura. Ita enim, ne
longius abeam, dicimus aeternum Deum, non utique istas duas
brevissimas syllabas, sed quod eis significatur. Et dixit Apostolus
aeterna tempora priora et antiqua (II Tim. I, 9), quod in
graeco legitur PRO KRONON AIONION. Ad Titum enim
scribens ait: Spem vitae aeternae quam promisit non mendax Deus ante
tempora aeterna (Tit. I, 2). Cum autem retrorsum tempora a
constitutione mundi habere videantur initium, quomodo sunt aeterna,
nisi quia aeterna dixit quae ante se non habent ullum tempus?
|
|