|
7. Sed quisquis prudenter advertit quod dictum est, Ite in ignem
aeternum, illud esse dictum quod non habet finem, a contrario probat
eo ipso loco evangelico de vita aeterna quam justi accepturi sunt: non
enim et ipsa habet finem. Ita enim conclusit: Ibunt illi in
ambustionem aeternam; justi autem, in vitam aeternam (Matth.
XXV, 41, 46). In utroque graecus AIONION habet. Si
misericordia nos provocat credere, non futurum impiorum sine fine
supplicium; quid de praemio justorum credituri sumus, cum in utraque
parte, eodem loco, eadem sententia, eodem verbo pronuntietur
aeternitas? An iterum etiam justos ex illa sanctificatione et vita
aeterna in peccatorum immunditiam atque in mortem relapsuros esse
dicemus? Absit hoc a christianae fidei sanitate. Utrumque igitur
sine fine dictum est aeternum, hoc est, AIONION: ne cum
diaboli poenas dolemus, de regno Christi dubitemus. Postremo si
aeternum et aeternale, hoc est, AION et AIONION, sub
utroque intellectu in Scripturis poni solet, aliquando sine fine,
aliquando cum fine; quid de illis prophetae verbis responsuri sumus,
ubi scriptum est, Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non
exstinguetur (Isai. LXVI, 24)? Qualiscumque poena
significata sit nomine vermis atque ignis; certe si non morietur nec
exstinguetur, sine fine praedicta est: nec aliud agebat Propheta,
cum hoc diceret, nisi ut eam sine fine praediceret.
|
|