|
8. De regno etiam Christi, non secundum id quod in principio
Verbum Deus apud Deum (Joan. I, 1); nam illinc nemo unquam
dubitavit, quod sit rex omnium saeculorum: sed secundum hominis
susceptionem et mediatoris sacramentum et ex virgine incarnationem,
apertissime dictum est quod finem non sit habiturum, ubi angelus
loquens ad Mariam matrem futuram virginemque mansuram, ait inter
caetera: Hic erit Magnus, et filius Altissimi vocabitur; et dabit
illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo
Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Luc. I, 32,
33). Secundum quid regni ejus non erit finis, nisi secundum id
quod regnabit in domo Jacob? Nam hoc quod ait, in aeternum; propter
ipsam ambiguitatem exposuit addendo, regni ejus non erit finis: ne
quisquam aeternum hic sic acciperet, quemadmodum saeculum finem
quandolibet habiturum. Numquid autem regnum in domo Jacob et in sede
David intelligi potest, nisi in Ecclesia et in eo populo qui est
regnum ejus? de quo etiam dicit Apostolus, Cum tradiderit regnum
Deo et Patri (I Cor. XV, 24), id est, cum perduxerit
sanctos suos ad contemplationem Patris, utique et ad suam, secundum
id quod Deus est aequalis Patri. Non enim sic tradit, ut ipse
amittat: quia et Pater dedit Filio habere vitam in semetipso
(Joan. V, 26), nec utique amisit ipse. Ac per hoc si regni
ejus non erit finis, profecto sancti ejus qui sunt regnum ejus, cum
illo sine fine regnabunt. Quod autem illo loco dicit Apostolus,
Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri; ibi finem, non
consumentem, sed perficientem significat: sicut dictum est, Finis
enim legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4);
quo lex perficiatur, non quo aboleatur. Quod et illic significat,
ubi ait: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V,
17).
|
|